Seite:DE CDA 3 625.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

maturo priorum consilio stabilita. Notum ergo esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod nostri fideles Theodoricus et Hinricus fratres dicti Bukow a nobis com- paraverunt iuste empcionis titulo proprietatem ville Dubitz cum omnibus sibi adheren- tibus necnon bonorum infrascriptorum proprietatem, scilicet in villa Sylesen unam curiam cum quinque mansis et unam curiam cotzatam, que vulgariter dicitur eyn cotzatenhoff, huic curie adherentem et in villa Bone duo talenta denariorum Czerwistensium, minus quinto dimidio solido, annui census super mansos eiusdem ville sita pro triginta quatuor marcis argenti Brandenburgensis nobis bene persolutis, de quibus eciam eosdem fratres dimisimus et presentibus dicimus liberos penitus et solutos. Nos ergo ob omnipotentis Dei et1 eiusdem matris Marie virginis gloriose reverenciam et in nostre nostrorumque progenitorum animarum omnium salutem et ad dictorum nostrorum fidelium, scilicet Theodorici et Hinrici fratrum, peticiones altari dedicato in honorem sancte Katherine virginis ac martiris, in ecclesia sancti Nicolai in ('zerwist sito dedimus et damus, dona- vimus et solempni donacione donamus proprietatem omnium bonorum suprascriptorum pariter et ipsa bona, videlicet proprietatem predicte ville Dubitz et ipsam villam totam cum officio prefecture ipsius ville, in qua inquam villa quindecim mansi sunt siti, de quibus cedunt quinque chori siliginis singulis annis pro tributo, cum omni iure et utili- tate, cum supremo iudicio et infimo, cum lignis, pratis, pascuis, paludibus et virgultis, tarn in villa quam in campis, cum agris cultis quam incultis, cum omnibus suis appen- diciis et distinctionibus universis, cum precaria et servicio, quocumque eciam nomine censeatur, insuper bonorum iam premissorum proprietatem, scilicet in villa Sylesen unam curiam cum quinque mansis solventibus triginta quinque modios siliginis et quin- decim modios avene et unum fertonem Brandeburgensis argenti annuatim et unam curiam cotzatam ad dictam curiam spectantem cum omni iure et utilitate, precaria et servicio, velut premittitur, et in villa Bone duo talenta denariorum Czerwestensium, minus quinto dimidio solido, super mansos ibidem sita annui census pacifice et quiete perpetuis temporibus duraturam taliter, quod presbiteri seu sacerdotes per nostros fideles sepe- tactos et eorum successores ad predictum altare presentati, qui pro tempore fuerint, debent gaudere predictis bonis pacifice atque frui, nichillominus renunciantes simpliciter et in totum per presentes litteras renunciacione debita pro nobis nostrisque heredibus et successoribus ex nunc et in perpetuum omni iuri, actioni, inpeticioni et feodo, si nobis quid vel que in predictis bonis hactenus competebat aut posset competere in futurum. In omnium premissorum evidens testimonium presentes litteras conscribi ius- simus et munimine nostrorum sigillorum fecimus firmiter roborari. Testes huius ven- dicionis et donationis sunt: Johannes de Morditz, Conradus Lubstrup, Ghere Dyriken milites nostri; Tilemannus Schulteti decanus ecclesie sancti Bartolomei in Cerwist, Jo- hannes de Morditz canonicus ibidem, Otto de Senitz canonicus in Cosswig nostri capellani; Henningus Rike noster famulus, et quam plures alii fide digni. Datum Cerwist, anno Domini m°.ccc°.xlix0, in crastino Remigii et Germani confessorum.

Et nos Theodericus Dei gratia Brandenburgensis ecclesie episcopus prefatam do- nacionem et vendicionem, sicmV2 rite et rationabiliter facta sunt, laudamus, approbamus easque in Domino auctoritate nostra ordinaria presentibus confirmamus. Datum anno Domini m°.ccc°.lvij°, sexta die mensis Junii.

Aus einer älteren Copie (s. xt) im Haus- und Staatsarchive su Zerbst. — Gedr: Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 213—214. — 1. Fehlt im Mspt. — 2. Mspt: sicud.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 625. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_625.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)