Seite:DE CDA 4 012.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

promeretur, ut votis vestris, in hüs presertim, que ad vestrarum salutem animarum tendere valeant, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Vestris igitur supplicationibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus, ut, si forsan ad loca ecclesiastico interdicto supposita vos contigerit declinare, liceat vobis in illis clausis ianuis, excommunicatis exclusis, non pulsatis campanis et summissa voce et vestris fami- liaribus domesticis missam et alia divina officia facere celebrari, dum tarnen vos vel illi non dederitis causam interdicto nec id vobis vel illis contigerit specialiter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omni- potentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum apud Villamnovam, Avinionensis diocesis, vj Kai. Junii, pontificatus nostri anno decimo.

St. de Saluâg.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an rothin und gelben Seiden- fäden hängt die päpstliche Bleibulle wie an no. 12. — In dorso: R. Hinricus de Halberstat.

15.

1351. Mai 27. Villeneuve les Avignons. Papst Clemens VI gewährt dem Fürsten Waldemar I von Anhalt und dessen Gemahlin Elisabeth die Absolution von ihren Sünden, wenn sie dieselben auch nur einmal bei ihrem Tode dem von ihnen gewählten Beichtvater bekennen würden.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro Waidemaro prin- cipi in Anhalt et dilecte in Christo filie nobili mulieri Elizabeth, eius uxori, Magdebur- gensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Provenit ex vestre devotionis affectu, quo nos et Romanam ecclesiam reveremini, ut petitiones vestras, illas presertim, que anime vestre salutem respiciunt, ad exauditionis gratiam admittamus. Hinc est quod nos, vestris supplicationibus inclinati, ut confessor, quem quilibet vestrum duxerit eligendum, omnium peccatorum vestrorum, de quibus corde contriti et ore confessi fue- ritis semel tantum in mortis articulo, plenam remissionem vobis in sinceritate tidei et unitate sancte Romane ecclesie ac obedientia et devotione nostra vel successorum no- strorum, Romanorum pontihcum, canonice intrantium persistenti auctoritate apostolica concedere valeat, devotioni vestre tenore presentium indulgemus, sie tarnen, quod idem confessor de hüs, de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, eam vobis per vos, si supervixeritis, vel per heredes vestros, si forte transieritis, faciendam iniungat, quam vos vel illi facere teneamini, ut prefertur. Et ne, quod absit, propter huiusmodi gra- tiam reddamini procliviores ad illicita imposterum committenda, volumus, quod, si ex confidentia remissionis huiusmodi aliqua forte committeretis, quoad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoe attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 12. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_012.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)