Seite:DE CDA 4 022.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

comes palatimis Rem et Bavarie dux, prudentibus viris consulibus civitatum nostrarum Berlyn et Coln, fidelibus nostris dilectis, permisimus et permittimus per presentes una cum nostris fidelibus infra scriptis, nobili viro Henrico comite1 de Swartzburg et Fri- derico de Lochen: si dicti consules infra quindecim dierum spacium repetierint1 a nobis Woldemarum filium Woldemari comitis de Anhalt et cum eo et propter eum rehabere poterint in parata pecunia anteriora omnia et singula debita, in quibus Albertus et Woldemarus comités in Anhalt eis et civibus nostris in Berlyn et Coln coniunctim vel divisim obligantur, quod tunc eis eum reddere volumus sine mora et dicti consules nobis nostras literas, quas eis dedimus pro presentatione dicti comitis, reddere, antequam id faciemus, utique tenebuntur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum, presentibus nobilibus viris Henrico et Gunthero, eius filio, comitibus in Swartz- burg, Johanne de Buch domino in Garsedow, strennuisque viris Friderico de Lochen, Petro de Breydow et Marquardo Luterbek nostro marscha! eo, militibus, cum ceteris presentibus fide dignis.

Datum Berlyn, anno Domini millesimo tricentesimo quinquagesimo secundo, feria quarta ante dominicam Esto michi.

Gedr.- Fidicin dipl. Beiträge zur Geschichte Berlins II. 47; Riedel cod. dipl. Brand. II. 2. 844. (fälschlich zu Februar 12). — 1. Die Drucke: comiti. — 2. Die Drucke: repe- cierint.

28.

1352. Februar 25. Blankenburg. Die Grafen Bernhard d. Ä. und Bernhard d. J. von Regenstein schenken ihr Recht an einer durch Benedict, den Vicar der Kirche von Waldau, von denen von Hasselfelde erkauften und der Johanniskapelle zu Gernrode überwiesenen Hufe Landes zu Suderode der genannten Kapelle.

In nomine Domini amen. Quoniam ea, que in tempore aguntur, ne simul labantur cum tempore, expedit, ut litterarum memoria conscribantur1, hinc est quod nos Dei gratia Bernhardus senior et Bernhardus iunior comités in Regensten ad noticiam omnium, qui- bus presencia exhibita fuerint, cupimus pervenire, quod propter Deum et ob preces Thiderici et Hinrici fratrum dictorum de Hasselvelde, fidelium nostrorum, proprietatem cuiusdam mansi siti in campo Suderod, quem mansum ipsi fratres vendiderunt domino Benedicto perpetuo vicario ecclesie in Waldal, qui dictum mansum assignavit Capelle sancti Johannis in Gherenrod iuxta ripam, donavimus ipsi Capelle et sollempni donatione donamus transferentes omne ius, quod in dicto manso hactenus habuimus, in dictam capellam per presentes litteras in premissorum evidenciam nostris sigillis sigillatas. Datum Blankenborch, anno Domini m°.ccc°.lij0, die beati Mathie apostoli.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentbändern anhängenden Siegeln Bernhards d. Ä. (Schild mit dem gewöhnlichen nach links gekrümmten Hirschgeweih) und Bernhard d. J. (Helm zwischen zwei Hirschgeweihen im Siegelfelde), beide beschädigt. — 1352 war Schaltjahr. — 1. Orig: conscribantur.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 22. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_022.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)