Seite:DE CDA 4 281.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
416.

1371. Mai 21. Das Capitel von S. Nicolai zu Magdeburg bekundet die Dotierung eines Kirchenlehns bei dem dortigen Marienaltare durch den Dechanten der genannten Kirche Johann von Dassel mit verschiedenen Geld- und Getreideeinkünften, darunter auch solchen aus der Wendenmühle bei Zerbst.

Nos Thidericus scolasticus, Johannes thesaurarius totumque capitulum ecclesie beati Nicolai in Magdeburch recognoseimus in hüs scriptis publice protestando, quod in nostro capitulo ad hoc specialiter indicto constitutus discretus vir dominus Jo- hannes de Dasle, noster et ecclesie nostre decanus, de unanimi nostrum omnium con- sensu et voluntate instituit quoddam simplex beneficium hic in ecclesia nostra, ad quod dotandum dedit, donavit atque deputavit redditus infrascriptos: et primo in Calvis redditus unius marce cum dimidia super quadam domo situata ante valvam, que dicitur vulgariter dat Brumbyeschedor, quam quondam inhabitabat Gereke Stolteken, qui census eidem decano fuit et est donatus et assignatus et eius awuneulo Thiderico nostro concanonico coram advocato et scabinis in Calvis in iudicio seculari, quod vulgariter ding dicitur, de quo quidem censu tres fertones solventur et solvi debentur in festo Walburges et reliqui tres fertones in festo beati Michahelis integraliter in Magdeburch annis singulis ab inhabitatore dicte domus, qui etiam exaetionem pro dicto censu solvet consuübus in Calve, prout est consuetum, sicut in libro scabinorum dicte civitatis in Calvis plenius est conscriptum. Item dedit et assignavit censum unius marce cum di- midia de curia sua, quam inhabitat nostro claustro contiguam' versus orientem, cuius proprietas ad nostram ecclesiam dinoscitur pertinere, dandum singulis annis ad dictum beneficium, quamdiu ipse vixerit, sed post mortem ipsius de pretio dicte curie dedit et assignavit triginta marcas argenti Brandeburgensis pro redditibus ad ipsum benefi- cium comparandis, et cessabit per hoc census supradictus Calvis exceptis2 tarnen reddi- tibus unius marce, quos de predicta curia sua post mortem ipsius decani perpetuis temporibus dandos ad suum anniversarium deputavit, prout in libro mortuorum ecclesie nostre declaratur magis clare. Item deputavit et assignavit ad dictum beneficium pen- sionem unius chori siüginis annis singuüs et perpetuis temporibus dandam et solvendam de quodam molendino prope Cerwist, quod vulgariter dicitur dy Wendemole, post mortem domini Mathie de Brumby prepositi sanete Agnetis in Magdeburch, qui dictam pensionem annuam suis comparavit sumptibus et expensis et in paeifica possessione pereipiendi et tollendi prefatum chorum siliginis iam pluribus annis fuit, est et erit diebus vite sue, sed post eius mortem cedet dicta pensio ad beneficium memoratum, prout idem dominus Mathias coram nobis in capitulo sponte et libere consensit atque recognovit8: huius molendini proprietas ad nostram ecclesiam dinoscitur pertinere. Dictum vero beneficium, ut premittitur, institutum contulit Thiderico de Dasle filio sue sororis et nostro concanonico ac ipsum de eodem beneficio investivit, addiciens hoc altari beate Marie virginis ante chorum in nostra ecclesia, reservans tarnen sibi potestatem appli- candi in posterum alio altari in dicta ecclesia, si sue placuerit voluntati aut ipsius sa- lemannis, volens atque statuens, quod idem Thidericus aut eius in dicto beneficio suc- cessor quicumque ipsum altare in quaübet septimana per totum anni4 circulum et per- se

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 281. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_281.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)