Seite:DE CDA 4 285.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
420.

1371. August 24. Dessau. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet den Attar des h. Kreuzes in der Pfarrkirche zu Dessau mit Einkünften aus Hufen zu Rodebille.

In nomine Domini amen. Johannes Dei gratia princeps in Anhalt et comes Asschanie universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in < filio virginis benedicte. Necessaria est rerum gestarum descriptio et maxime ad divi- num cultum pertinentium, ne posteri, oblivione moti, denegare valeant maturo consilio stabilita. Notum igitur esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod honestus vir noster fidelis dilectus capeUanus in Dessow Nycolaus dictus meister Jan, infirma huius mundi perspiciens et profectum anime sue et uxoris sue considerans, dimidium chorum siliginis annuatim singulis annis tollendum de quibuslibet mansis sitis in campo ville Rodebille quolibet termino beati martiris Martini, qui legitime ad ipsum pertinent, quos a nobis pheodaliter tenet, colit et possidet, previa matura deliberatione obtulit altari prime misse sito in ecclesia parrochiali in Dessow ad usus vicarii ipsius altaris et ab eodem vicario, qui pro tempore ibidem fuerit, perpetuis temporibus possidendum. Nos vero, huius donationis ordinem pie intuentes, ob omnipotentis Dei et gloriosissime virginis Marie, genitricis sue, reverentiam, nostri, heredum, posterum et successorum ac proge- nitorum nostrorum animarum omnium et salutem divinique cultus augmentum, ad preces etiam rationabiles predicti Nycolai dicti meister Jan aliorumque fidelium nostrorum cappellanorum dedimus et damus, donavimus et sollempni donatione donamus in hüs scriptis predicto altari prime misse in honorem sanete crucis dedicato proprietatem di- midii chori siliginis antedicti, ut premittitur, abrenunetiamus eciam simpliciter, expresse et in totum per presentes litteras abrenunetiatione debita et solempni pro nobis, here- dibus et successoribus nostris omni iuri summo et infimo, actioni, proprietati, commodo et honoribus et generaliter omnibus, quod et que nobis, heredibus et successoribus no- stris in predicto dimidio choro siliginis conpetebant vel conpetere possent aliqualiter in futurum. In quorum evidens testimonium omnium premissorum presens scriptum si- gilli nostri munimine ex certa nostra scientia feeimus firmiter roborari. Testes huius nostre donationis, appropriationis et abrenunetiationis sunt: discreti viri honorabiles et famosi Conradus de Cerwist, Cristianus Berne et Gherhardus1 Wûge milites, Dyrüz de Schirstede, Johannes Rofsak, Albertus Golboge plebanus in Dessow, Andreas Mychow prepositus in Kosswik, et quam plures alii fide digni.

Datum et actum in Dessow, anno Domini millesimo ccc° septuagesimo primo, in die beati Bartholomei apostoli.

Aus dem Original im Baus- und Staatsarchive eu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist abhanden gekommen. Die durch, Moder verletzten Stellen des Originals sind, so weit dies mit Sicherheit geschehen konnte, ergänzt und im Text durch cursiven Druck ausgezeichnet. — Gedr: Beckmann Bist. d. F. Anhalt I. 855. — 1. Orig. nur: Gher.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 285. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_285.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)