Seite:DE CDA 4 288.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
424.

1371. November 28. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet den Peter-Pauls-Altar in der Pfarrkirche zu Dessau mit dem Eigenthum einer von dem Pfarrer Heinrich zu Steene erkauften Hufe Landes in Gölzau.

In nomine sanete et divine trinitatis amen. Johannes Dei gracia prineeps in An- halt et comes Asschanie universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in vero salutari. Necessaria est rerum gestarum descriptio et maxime ad di- vinum cultum pertinentium, ne posteri, oblivione moti, denegare valeant priorum consilio stabilita. Notum igitur esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod discretus vir dominus Hinricus plebanus in Stene, infirma huius mundi perspiciens et profectum anime sue considerans, comparavit et emit pro suis denariis dimidium mansum situm in campo ville Golsow, quem nunc ibidem Hinricus Ludeke colit et possidet, de quo annuatim singulis annis quolibet termino beati Mychahelis persolvere tenetur et dabit unum chorum tritici, eundemque dimidium mansum antedictus dominus Hinricus bona voluntate dedit et obtulit ad altare beatorum apostolorum Petri et Pauli in cappella ecclesie pa- rochialis in Dessow ad usus vite predicti domini Hinrici, vicarii ipsius, omniumque alio- rum vicariorum prenominati altaris, qui pro tempore fuerint, perpetuis temporibus pertinendum, quem Petrus Golboge a nobis in pheodo tenuit et abrenunetiatione pheodi nobis libere resignavit. Nos igitur, ipsius resignatione et abrenunetiatione admissa et reeepta et huius donationis, ut premittitur, ordinem pie intuentes, ob omnipotentis Dei et beatissime virginis Marie, genitricis sue, reverentiam, nostri, heredum, posterum et successorum ac progenitorum nostrorum annimarum omnium et salutem divinique cultus augmentum dedimus et damus et sollempni donacione donamus predicto altari in hono- rem Petri et Pauli apostolorum dedicato proprietatem antedicti dimidii mansi, abrenun- ctiamus etiam simpliciter et 'expresse et in totum abrenunetiatione debita et sollempni pro nobis, heredibus et successoribus nostris omni iuri supremo et ultimo et generaliter omnibus, que nobis in predicto dimidio manso competebant aut competere possent ali- qualiter in futurum. In quorum evidens testimonium omnium premissorum presens scriptum sigilli nostri munimine feeimus firmiter roborari. Testes huius donacionis sunt: strennui viri Albertus et Conradus de Cerwist milites, Albertus Golboge plebanus in Dessow, Andreas Mychow prepositus in Kosswik, magister Jacobus canonicus in Cerwist, Johannes Rofsak, Johannes Wäge, et quam plures alii fide digni. Datum et actum anno Domini millesimo ccc° septuagesimo primo, feria sexta proxima post diem sanete Katherine virginis et martiris gloriose.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 288. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_288.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)