Seite:DE CDA 5 290.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


290

tele suspicantibus, in nocte festivitatis apostolorum Symonis et Jude preda simul et incendio predium, quod ecclesie vendiderat, vastavit ac diripuit et maiora se facturum minitari cepit. Quare fratres de tanta sibi illata injuria sepius in auribus meis et ecclesie querimoniam facientes, multa quoque placita querentes iusticiam obtulerunt iusticiam- que sibi .fieri petiverunt, nec tarnen ullam de sua querimomia iusticiam consequi potue- runt, quoadusque Adelbertus marchio eis condolens determinata die, id est ij Idas Martii, quarta scilicet feria tercie ebdomade in quadragesima, Goslariam venit, adductis secum duobus filiis Liudigeri cum ipso patre ibique in hospicio suo, in domo videlicet Thiedolfi magistri monete, causam assumens presente Bennone preposito aliisque fratri- bis Liudigerum de quinquaginta marcis xijclm adhuc esse residuas asserentem sed idoneo convictum testimonio integritatem pecunie, quam receperat, et legitimam venditionem, quam fecerat, una cum filiis suis recognoscere monuit tandemque astipulante Liudolfo comite aliisque quam pluribus, acceptis a preposito decem marcis summam pecunie, sexaginta scilicet marcas, se accepisse recognovit et venditionem, quam ecclesie fecerat, a marchione commonitus una cum filiis recognoscens ore manuque ad manum marchio- nis assignando firmavit, ipsam recognitionem, assignationem cautionemque Liudolfo comite seniore, utpote ecclesie advocato, simul cum Adelhardo, vicario eius, recipiente. Deinde marchio cum universis, qui eidem placito intererant, sinodum, quam eo die in forensi ecclesia Goslarie celebrabatur, ingressus accepta a me licentia rei Seriem in aure totius tarn cleri quam populi diligenter exposuit cunctisque sententie sue applaudantibus Liu- digerum cum • filiis suis sexaginta marca nun receptionem, venditionis recognitionem, assignationem cautionemque in presentia mea iterare commonuit ipsoque Liudigero cum filiis suis, quod fecerat, iterante factumque tarn ore quam manu ad manum meam et prepositi montis beati Georgii confirmante et Herimanno pro coniuge ac filiis cautionem faciente, Liudolfo quoque seniore, ecclesie advocato, simul cum Adelhardo vicario eius cautionem recipiente, ego, a marchione rogatus, quesita primum sententia anathematis interpositione pacem prefate ecclesie perpetuam super hisdem prediis firmavi et testi- monii huius paginam inde conscriptam sigilli mei impressidne communivi. Testes vero huius rei sunt tu: Reinnoldus maioris ecclesie prepositus et canonici Johannes presbiter, Hesicus diaconus, Berctoldus diaconus, canonici maioris ecclesie Goslarie Berctoldus presbiter, Herimannus presbiter, Ovo subdiaconus, Erembertus subdiaconus, Benno pre- positus Montis beati Georgii, Heinricus eiusdem ecclesie decanus, Wicpertus, Volbertus, Wulfwinus presbiteri, Liudolfus Richenberchiensis prepositus, Lambertus diaconus ca- pellanus meus, Marcwardus forensis presbiter, Thidericus presbiter de Jacobo, Adelhar- dus presbiter de sancto Stephano, Reinherus presbiter; laici: liberi Adelbertus marchio, Wernherus de Veltheim, Liudolfus comes, Liudolfus iunior filius eius, Rodericus de Gundersleve; cives Goslarienses Widekinnus advocatus, Rodolfus de Capella, Odelricus filius eius, Conradus, Thiedericus advocatus, Thiedolfus magister monete, Volcmarus, Liuddagus, Frithericus, Herimannus, Thiedolfus, Hennico, Hiscelo, Lathwardus, Alvoldus, et alii quam plures.

Actum Goslarie in forensi ecclesia, anno dominice incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo primo, indictione quartadecima, ij Idus Martii.

Aua dem Original im Staatsarchive zu Hannover, mit dem aufgedrückten, etwas beschädigten Siegel des Ausstellers. — 1. So im Orig. — Die Urkunde ist für die Stellung AUtrechts des Bä-

ren zu den Grafen von Wöltingerode nicht unwichtig und auch sonst vielfach interessant.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 290. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_290.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)