Seite:DE CDA 5 315.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

hi, quorum nomina subscribentur, tenuerunt titulo pheodali, ipsos etiam inpheodatos ad abbatem prescriptum mittimus per presentes, ut ad ipsum omnem respectum habeant, quem ad nos per bona huiusmodi habuerunt. In Haselendorp Alexander dictus ultra aquam et fratres ipsius tenent unum, Ericus dictus Hircus et frater ipsius dictus de Osvordesleve ibidem unum tenent; in Winnige Rodolphus miles et Johannes patruus eius tres dicti de Winninge; Conradus miles de Quenstede duos in eadem villa, ibidem Theodoricus miles de Hekelinge dictus Albus unum tenet, in Wilsleve prescripti Ro- dolphus et Johannes duos, sicut prescripti a manu nostra pheodaliter tenuerunt. Pro mansorum prescriptorum proprietate, donatione et omni iure, quod in ipsis habuimus, sexaginta marcas puri argenti ab abbate et conventu recepimus sepedicto. Preterea cum nobis ius advocatie seu dominii iurisdictio a nostris progenitoribus sit relictum super curiam in Haselendorp et bona pertinentia ad eandem, que bona cum curia religiosi viri abbas et monachi primitive ecclesie Marie de Latina in Jerusalem ex donatione nostrorum progenitorum fuerant assecuti et longo tempore possederant2, nos ob hono- rem Domini nostri Jesu Christi et ob reverentiam matris eiusdem virginis gloriose do- namus liberaliter et devote abbati et conventui monasterii Lapidis sancti Michaelis cum omni iure advocatie omnis dominii iurisdictionem, quam in prescriptam curiam aut in bona ad ipsam pertinentia habemus, ubicunque sita fuerint, aut in nostro dominio seu extra, sive sint spiritualia sive temporalia, et quocunque possunt alio nomine nominari, ita ut in omnibus bonis, que supradicti religiosi, abbas videlicet et monachi primitive ecclesie sancte Marie de Latina in Jerusalem, habuerunt, nihil iuris nobis et posteris nostris aut dominii reservemus. Pro huiusmodi tarnen iurisdictionis et dominii renun- tiatione aliquali restauratione et recompensatione quadraginta marcas puri argenti ab abbate Lapidis sancti Michaelis nos recognoscimus recepisse8. Testes huius rei sunt et presentes fuerunt: comes Heinricus de Eerberg, Olricus marscalcus, Theodericus nota- rius, Johannes de Erekesberg, Heinricus filius marscalci, Wernerus de Oldendorp, Hein- ricus de Reinstedt, Heinricus de Linunge milites4. Datum Ascanie, anno Domini m.cc.xciiij, sexto Calend. Augusti.

Nach einer Abschrift aus der Mitte des 16. Jahrhunderts im Landeshauptarchive su Wol- fenbüttel. — 1. Wohl verlesen statt: filii. — 2. Vergl. I. 648 und IV. 288, ferner II. 771, 772 und 773. — 8. Mspt: recipisse. — 4. Mspt: militis.

781a.

1294 December 25—31. Das Kloster Hecklingen verkauft an die Stiftsherren von S. Nicolai zu Magdeburg, Albrecht von Alvensleben und Dietrich von Eilsleben, Güter und Einkünfte zu Magdeburg, Esterhausen und Borne, die dann der genannten Kirche überwiesen werden.

Zacharia miseracione divina priorissa, Jutta custos, Gisla celleraria, Heinricus prepositus, Bertradis de Allenburch, Mechtildis de Burch, Zacharia de Rossinburg to- tusque conventus monasterii sanctimonialium in Hekelinghe salutem in eo, qui est om- nium vcra' salus. Cautum est et utile actiones conscribi temporum, ne a memoria ho- minum defluant sed quod perveniant ad noticiam futurorum. Inde est quod recognosci-

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 315. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_315.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)