Seite:DE CDA 5 316.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

raus tenore presencium protestantes, nos honorabilibus viris et discretis domino Alberto de Alvensleve et domino Theoderico de Eylsleve, canonicis ecclesie sancti Nicolai de novo foro Magdburch, quatuor mansos et dimidium in Hesterhusen et Borne sitos cum areis, curiis et omnibus pertinenciis pro xx marcis Stendalgensis argenti ab omni ad- vocacia et Servitute liberos vendidisse accedente huic vendicioni tocius nostri conventus unanimi consensu et libera voluntate. Qui siquidem mansi in festo dominorum, videlicet in die sancti Mauricii, triginta solidos novorum denariorum, novem pullos, quadraginta quinque manipulos avene quolibet solvuntur anno. Nos quoque ad instanciam predicto- rum canonicorum proprietatem mansorum eorundem ecclesie sancti Nicolai predicte donavimus sine omni inpeticionis molestia perpetue liberaliter possidendam, renunctian- tes nichilominus omni iuri, quod nobis in mansis prelibatis competebat. Recognoscimus eciam nobis prefatam pecuniam integraliter persolutam in utilitate nostre ecclesie esse versam. Ut autem hec vendicio et donacio predictorum mansorum stabilis et inconvulsa iugiter permaneat, presens scriptum inde confectum sigillorum nostrorum munimine fecimus communiri. Testes huius rei sunt: dominus Alvericus decanus ecclesie sancti Nicolai predicte, dominus Otto de Nyenburch, Bodo, Johannes de Bruneswic et Johan- nes de Burch, canonici ibidem, et dominus Symon plebanus in Stroniz, et alii fide digni. Datum et actum anno Domini m°.cc° nonagesimo iiij°, infra octavam nativitatis domini Jhesu Christi.

Aus dem Copialbuche LV111 im Staatsarchive nu Magdeburg gedr: v. Mülverstedt cod. dipl. Alvenslebianus I. 114—115. — 1. v. M: una.

816a.

1296. November 14. Gebhard, Dompropst zu Hildesheim, verurtheilt in Gegenwart und unter Besiegelung des Halberstädter Domherrn Heinrich von Anhalt die Gebrüder Peperkeller zur Aufgebung ihrer Ansprüche an den Langenberg bei Harlingerode und zu öffentlicher Kirchenbusse.

---Testes vero huius sunt: honorabiles viri Anno de Heimburch scolasticus, Henrichs1 de Anhalt, Lodewicus de Wantscleve prepositus Walbesensis, Halberstadensis ecclesie canonici, Jacobus decanus, Heysico Aries, canonici sanete Marie dicte civitatis, qui ordinacioni presentes exstiterunt, in quorum evidentiam pleniorem sigilla sua pre- sentibus duxerunt apponenda. Nos vero Gevehardus celerarius, Anno scolasticus, Hen- ne««1 de Anhalt et Heysico Aries prenotati specialiter recognoscimus sub presenti si- gillorum nostrorum appensione, quod Johannes* dictus Peperkellere, in presentia nostri constitutus, de omnibus premissis placitandis, faciendis et ordinandis prefato Conrad«3 fratri suo tamquam procuratori dedit plenam et liberam facultatem, protestans se velle ratum et gratum habere, quiequid per sepedictum fratrem suum Conrad«»}2 fuerit ordinatum.

Actum et datum anno et die prelibatis4.

Aus dem Original im Stadtarchive tu Goslar: unter den sechs an Pergamentbändern an- hängenden Siegeln auch das beschädigte des Domherrn Heinrich von Anhalt (II. Taf. V. 4). — 1. Orig. nur: Heu. — 2. Orig. nur: Jo. — 8. Orig. nur: Con. — 4. nämlich: anno m.cc°.xc°.Yj, in crastino beati Brixii.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 316. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_316.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)