Seite:DE CDA 5 358.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


358

ecclesie Nienburgensis et subiectione, item de possessionibus eius et possessionum abla- tionibus et privatione honoris et ceterorum.

Gernodus constituitur abbas anno Domini mccxij, sub quo testes requisiti sunt qui sequuntur.

Testimonium testium testanda testiflcantium.

Ambrosius, prepositus in Brenen, iuratus dixit, quod ex fama audivit, quod Wig- mannus Magdeburgensis archiepiscopus fratribus et abbati in Nienburg mel accepit.

Wernerus nobilis de Amvorde, lx annorum, iuratus dixit ex fama se audivisse, quod temporibus Wigmanni archiepiscopi et Sifridi abbatis concambium sit factum eccle- sie Nienburgensis et Wesele, et quod Wigmannus archiepiscopus promiserit abbati Si- frido ccc mansos in Juterbok ad recompensationem provinciarum Nemiz, Trebuz et Spreve, et quod abbas receperit proventum earum usque ad concambium, et quod ecclesia Nienburgensis fuerit libera aute concambium, et quod Heithenricus abbas pul- saverit Lutolfum archiepiscopum super hoc facto.

Eilmarus miles, sexagenarius, iuratus dixit, se in Castro Calve mandatum accepisse a Wiginanno archiepiscopo ante xl annos pro assignandis ecclesie Nienburgensi duabus villis Bobowe et Criwiz pro melle, quod de provinciis Niempz, Sprewe et Trebus Nien- burgensi ecclesie tunc solvebatur.

Stephanus miles, octogenarius, iuratus dixit, quod Otto marchio8 Trebus provin- ciam possederit.

Fridericus plebanus in Moseczin, lx annorum, iuratus dixit se audisse, imperatorem Fridericum concambium cum Wigmanno archiepiscopo fecisse, scilicet cum Wesele et Castro Schonenburg, et quod provincie Trebus, Nemiz et Sprewe solverunt tributum ecclesie Nien- burgensi in melle et curribus et in aliis, et quod tres ville Bobowe, Crewiz et Bodendorp fuerint pars restauri dictarum provinciarum, quas assignavit Wigmannus archiepiscopus.

Heidolfus miles de Domenesleve, quasi lx annorum, dixit se audivisse, ecclesiam Nienburgensem quondam fuisse liberam.

Walterus de Moseczin, ministerialis ecclesie Nienburgensis, quasi lx annorum, iura- tus dixit se audisse, ecclesiam Nienburgensem quondam fuisse liberam et regalem, et vi- disse eum, qui duxit mel in Nienburg de supradictis provinciis et conductorem eius no- mine Folcmarum, qui morabatur in villa Burawe.

Henricus miles, ministerialis ecclesie Nienburgensis, ultra lx annorum, iuratus dixit se audisse, quod de provinciis Nemiz, Sprewe et Trebus ecclesia Nienburgensis acce- perit mel, ceram et pisces, et se vidisse quendam Bertrammum, qui ea adduxit.

Theodericus de Ezerizk, ministerialis ecclesie Magdeburgensis, lx annorum, iuratus dixit, quod audierit, ecclesiam Nienburgensem recepisse mel, cutes et carnes ferinas de provinciis Nemiz, Sprewe et Trebus, et quod presens fuerit, quando Heithinricus abbas Ludolfum archiepiscopum pulsaverit de violentia facta a Wigmanno episcopo super dictis provinciis, et quod idem abbas petiit restaurum et non optinuit, et quod deeime villa- rum, que in autentico continentur, pertinuerint ecclesie Nienburgensi.

Alexander de Analenburg, plus quam lx annorum, iuratus dixit se memorari, eccle- siam Nienburgensem liberam et regalem fuisse et patrem suum dixisse, inauditum et inconveniens esse, quod beata virgo Maria subdita esset beato Mauricio.

Conradus plebanus de Ezerizk, ultra 1 annorum, iuratus dixit se audisse, provin-

cias Nemiz, Sprewe et Trebus ecclesie Nienburgensi fuisse tributarias, et quod mel,

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 358. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_358.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)