Seite:DE CDA 5 365.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.


365

exspeetans eventum rei in Castro Egelen, quem credo dormientem non invenerunt, licet esset nox.

Comes autem Olricus diverterat cum comite Henrico, dormientes in pistrino. Ha- bebat sane secum duos armigeros, quibus notus erat situs grangie. Qui audientes de hostibus venerunt festinantes et invenerunt dominum suum in lecto, dixerunt: Jnsidie, insidie I omnia plena hostibus.' Qui exiliens de lecto secutus est precedentes, et eduxe- runt eum foras in secretiori parte grangie iuxta molendinum, et sie evasit manus ho- stium cum quodam milite Nicoiao de Heimborg et uno de armigeris predictis. Höstes autem sine mora secuti, ut viderunt lectisternia comitis et linteamina posita, ipsum vero non invenerunt, turbati sunt valde. Plus enim desiderarunt apprehendere comitera 01- ricum quam Henricum. Dives enim erat, et exaltatus fuisset Otto per ipsum. Henri- cum autem gratis oportuit dimittere propter potentiam amicorum eius. Quesiverunt igitur cum magna instantia, at ille declinaverat atque transierat. Cupientes vero mani- festius videri tarn in grangia quam in campo, miserunt ignem in horreo grangie magno. Quod cum vidissent fratres, datis saltibus extinxerunt impetum ignis. Posthac autem apposuerunt ignem horreo tertie partis, quod cum similiter conarentur extinguere, pro- hibiti sunt a sagittariis. Combustum est ergo horreum et domus curruum iuxta posita, que similiter plena fere fuit tertie partis annona. Nam eo anno Dominus dedit be- nignitatem et terra nostra dedit fruetum suum sie, ut cum effectu diceremus in psalmo*: .Et valles abundabunt frumento.' Combusseruntque nocte illa, scilicet dominica post Michaelis6, septem domos, pusillas cum maioribus, et armati coneurrerunt iuxta ignes caedentes et captivos trahentes instar demonum ad focos infernales discurrentium et trahentium animas ad tormenta. Nec mirum, si in hac vita reprobi que gerant in si- militudine, quod eos post hanc vitam comitabitur in eternitate, cum electi quoque, presertim in bis, que spectant ad cultum, iam prefigurent in terris, cuius rei veritatem consequantur in coelis. Sed hec alterius loci. Abstulerunt autem et vestes fratrum et servorum de curia, cumque collegissent universam predam et de captivis ordinassent, per eandem viam reversi sunt in regionem suam. Dux autem de Brunsvich et mar- chiones de Brandenborg amieaverunt Ottonem et comites Henricum et Olricum. Post aliquantum vero temporis concordarunt et Thuringi cum Ottone. Hac de causa emissi sunt monachi eodem anno, quos revocet qui primo voeavit ad Vallem, Dominus Deus noster, qui regnat in secuta seculorum. Amen.

Aus einer Abschrift des älteren Ii. Meibom in der königl. Bibliothek zu Hannover gedr: Sudendorf Urkdbch. zur Gesch. der Herzöge von Braunschweig und Lüneburg I. 23—25. Meibom bemerkt zu dieser Geschichte: Inveni hanc historiam in libro quodam perveteri, nimirum Hugowicione, quem in folio idem monachua descripserat et sub finem hanc narra- tionem subiunxerat. Liber scriptae erat in membrana elegantibns characteribus in folio. — 1. Damit ist eben Huguicionis (Hugonig de Vercellis) Eatholicon gemeint, wie aus der obi- gen Bemerkung Meiboms erhellt Den fraglichen Codex besass auch noch der jüngere Meibom. S. dessen Bemerkung bei Sudendorf l. c. 23. 1. — 2. Mspt. und Sudend. nur: H. — 3. Die Stelle von: In diebus Ulis extitit — perderent cum rebus ist gedruckt in Eckstorm chron. Walkenred. 338 und in Leukfeld antiqq. Walkenred. 400 not. r. —

4. Psalm. 65. 14. — 5. October 2.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 365. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_365.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)