Seite:De DZfG 1891 05 300.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

decem partibus et ultro jamdicti consilii et per eos obtentum et firmatum fuit, quod hujus consilii auctoritate firmum sit de novo extimo ad presens per commune Florentie faciendo; verumtamen modus, forma et via ipsius novi extimi faciendi, et que circa predicta providenda et facienda sint, pro dicto extimo bene et equaliter faciendo remaneant et sint in provisione et determinatione dominorum potestatis, defensoris et capitanei et dominorum priorum artium presentium vel futurorum una cum illis sapientibus et bonis viris, quos et quot ad predicta semel et pluries et quotiens eligere voluerint et habere: per quos possint et debeant presentis consilii auctoritate provideri et firmari in predictis et circa predicta, quecumque eisdem placuerint et secundum quod eis videbitur convenire, dumtamen omnia et singula per eos in predictis providenda et facienda reducantur et proponantur ad generale et speciale consilium domini defensoris et capitudinum artium predictarum, et secundum quod tunc per ipsum consilium provisum fuerit, firmitatem habeat et effectualiter observetur.

Item quod predicti xviijo officiales eligendi ad pensas communis Florentie, ut dictum est, eligantur hoc modo et forma: scilicet quod tres ex ipsis officialibus eligantur per consiliarios et capitudines cujuslibet sextus presentis consilii, secundum quod concordes fuerint de ipsa electione facienda, dummodo in hoc servetur forma super hujusmodi electione officialium ordinata.

Presentibus testibus domino Bonaccurso de Cremona milite capitanei et Daviczo Bollietti precone dicti domini defensoris et aliis. et ego Bonsegnore olim Gueczi civis Mutinensis imperiali auctoritate notarius et nunc consiliorum communis Florentie et domini defensoris scriba hiis omnibus interfui et ea publice scripsi.



Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Deutsche Zeitschrift für Geschichtswissenschaft. Freiburg i. Br.: Akademische Verlagsbuchhandlung von J. C. B. Mohr, 1891, Seite 300. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_DZfG_1891_05_300.jpg&oldid=- (Version vom 8.11.2022)