Seite:De Zeumer V2 011.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

sunt hii: Wicmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Gebehardus Wirzeburgensis episcopus, Eberhardus Bambergensis episcopus, Guntherus Spirensis episcopus, Wiggerus Brandenburgensis episcopus, Marquardus Fuldensis abbas, Fridericus dux Suevorum filius Cunradi regis piisimi, marchio Albertus, marchio Cunradus, Ludewicus lantgravius Turingie, Otto palatinus comes de Widelinesbach, Berhdolfus comes de Andesse, Poppo burcgravius Wirzeburgensis et frater eius Berhdoldus, Ludewicus comes de Rienegge, Wolframus comes de Wertheim, Rapoto comes, Marquardus de Grunbach, Godefridus de Luden, Walterus de Scipphe. Testes vero confirmationis sunt hii: Arnoldus Maguntinus archiepiscopus, Cunradus Wormaciensis episcopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Guntherus Spirensis episcopus, Albertus Tridentinus episcopus, Gebehardus Wirzeburgensis episcopus, Marquardus Fuldensis abbas, Matheus dux Lotharingie. Hermannus palatinus comes Rheni, Ludewicus langravius Thuringie, Emecho comes de Liningen, Godefridus comes de Spanheim et alii quam plures.

(M) Signum domini Friderici Romanorum imperatoris gloriosissimi.

Ego Reinoldus cancellarius vice Arnoldi Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi.

Dat. Wormacie VIII. Idus Aprilis, indict. V, anno dominice incarnationis MCLVII, regnante domino Friderico Romanorum imperatore invictissimo, anno regni eius V, imperii vero II. Actum in Christo feliciter amen.


Nr. 13. Akten zum Streit Friedrichs I. mit Hadrian IV. - 1151-1158.
MG. Const. I, Nr. 164—167, S. 229—234.
a. Brief Hadrians IV. an Friedrich I. — 1157 Sept 20.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei dilecto filio Friderico illustri Romanorum imperatori, salutem et apostolicam benedictionem. Imperatoriae maiestati paucis retroactis diebus recolimus nos scripsisse illud horrendum et execrabile facinus et piaculare flagitium tempore nostro commissum, in Teutonicis partibus, sicut credimus, aliquando intemptatum, excellentiae tuae ad memoriam revocantes, nec sine grandi ammiratione ferentes, quod absque digna severitate vindictae usque nunc transire passus sis tam perniciosi sceleris feritatem. Qualiter enim venerabilis frater noster E. Lundenensis archiepiscopus, dum a sede apostolica remearet, a quibusdam impiis et scelestis, quod sine grandi animi merore non dicimus, in partibus illis captus fuerit et adhuc in custodia teneatur, qualiter etiam in ipsa captione predicta viri impietatis, semen nequam, filii scelerati in eum et in suos evaginatis gladiis violenter exarserint et eos, ablatis omnibus, quam turpiter atque inhoneste tractaverint, et tua serenissima celsitudo cognoscit, atque ad longinquas et remotissimas regiones fama tanti sceleris iam pervenit. Ad cuius utique vehementissimi facinoris ultionem, sicut is cui bona placere, mala vero displicere credimus, constantius exurgere debuisti, et gladium, qui tibi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum est ex divina provisione concessus, in cervicem desevire oportuit impiorum et gravissime conterere presumptores. Tu vero id ipsum ita dissimulasse diceris, seu etiam neglexisse. quod eosdem malefactores non est quare peniteat commisisse reatum, quia se inpunitatem sacrilegii quod gesserunt iam iam sentiunt invenisse. Cuius quidem dissimulationis et negligentiae causam penitus ignoramus, quoniam nos in aliquo serenitatis tuae gloriam offendisse conscientiae scrupulus nostrum animum non accusat, sed personam tuam sicut karissimi et specialis filii nostri et principis christianissimi, quem in apostolicae confessionis petra non ambigimus per Dei gratiam solidatum, sincera semper dileximus karitate et debitae tractavimus benignitatis affectu. Debes enim, gloriosissime fili, ante oculos mentis reducere,

quam gratanter et quam iocunde alio anno mater tua sacrosancta Romana aecclesia te

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 11. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_011.jpg&oldid=- (Version vom 11.5.2019)