Seite:De Zeumer V2 015.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


nostri imperatoris audivimus. Absente autem palatino comite et in preparatione expeditionis in Italiam iam premisso, a cancellario ibidem adhuc presente aliud non audivimus, nisi quod humilitatis erat et pacis, videlicet quod nullis iniuriis, facto aut dicto, pro sua conscientia domnos cardinales offenderit, preter quod eis pro periculo vitae, quod a populo imminebat, pro viribus suis astiterit, cunctis qui ibi aderant huius rei testimonium ei perhibentibus. De caetero sanctitatem vestram suppliciter rogamus et obsecramus, ut nostrae parcatis infirmitati, ut magnanimitatem filii vestri sicut bonus pastor leniatis scriptis vestris scripta priora suavitate mellita dulcorantibus, quatinus et aecclesia Dei tranquilla devotione laetatur et imperium in suae sublimitatis statu glorietur, ipso mediante et adiuvante, qui mediator Dei et hominum factus est homo Christus Iesus.


Nr. 14. (12). Friedrichs I. Gesetze vom Ronkalischen Reichstage. — 1158, Nov.
MG. Const. I, Nr. 175—178, S. 244-249.


a. Erklärung der Regalien.
(Const. I, Nr. 175, S. 244 f.)

Regalia sunt hec: arimannie, vie publice, flumina navigabilia, et ex quibus fiunt navigabilia, portus, ripatica, vectigalia que vulgo dicuntur tholonea, monete, mulctarum penarumque compendia, bona vacantia, et que indignis legibus auferuntur, nisi que spetialiter quibusdam conceduntur, et bona contrahentium incestas nuptias, et dampnatorum et proscriptorum secundum quod in novis constitutionibus cavetur, angariarum et parangariarum et plaustrorum et navium prestationes, et extraordinaria collatio ad felicissimam regalis numinis expeditionem, potestas constituendorum magistratuum ad iustitiam expediendam, argentarie, et palatia in civitatibus consuetis, piscationum redditus et salinarum, et bona committentium crimen maiestatis, et dimidium thesauri inventi in loco cesaris, non data opera, vel in loco religioso; si data opera, totum ad eum pertinet[1].


b. Landfriede.
(Const. I, Nr. 176, S. 245—247; auch LL. Feud. II, 53. 54.)

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus universis suo subiectis imperio.

1. Hac edictali lege in perpetuum valitura iubemus, ut omnes nostro subiecti imperio veram et perpetuam pacem inter se observent, et ut inviolatum inter omnes fedus perpetuo servetur. Duces, marchiones, comites, capitanei, vavassores et omnium locorum rectores cum omnium locorum primatibus et plebeis a decimo octavo anno usque ad septuagesimum iureiurando obstringantur, ut pacem teneant et rectores locorum adiuvent in pace tuenda atque vindicanda, et in fine uniuscuiusque quinquennii omnium sacramenta de predicta pace tenenda renoventur.

2. Si quis vero aliquod ius de quacumque causa vel facto contra aliquem se habere putaverit, iudicialem adeat potestatem et per eam sibi competens ius assequatur.

3. Si quis vero temerario ausu predictam pacem violare presumpserit, si civitas est, pena C librarum auri camerae nostrae inferenda puniatur. Oppidum vero XX libris auri multetur. Duces autem et marchiones et comites L libras prestent. Capitanei vero et maiores vavassores XX libris auri puniantur. Minores autem vavassores et omnes alii predictae pacis violatores VI libras auri inferre compellantur et dampnum

passis secundum leges resarciant.

  1. Diese letzte Bestimmung im wesentlichen aus Iust. Inst. II, 1. 39.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 15. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_015.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)