Seite:De Zeumer V2 027.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



Nr. 21. (19). Mandat Heinrichs VI. über das Reichsregal an Silbergruben. - (1189), März 21.
MG. Const. I, Nr. 327, S, 466.

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus fidelibus suis episcopis Mindensi, Padherbornensi, Osnaburgensi, comitibus quoque et nobilibus et universis hominibus in eisdem episcopatibus constitutis gratiam suam et omne bonum. Cum omnis argentifodina ad iura pertineat imperii et inter regalia nostra sit computata, nulli venit in dubium, quin ea que nuper in episcopatu Mindensi dicitur inventa ad nostram totaliter spectet distributionem. Unde in ea nulli hominum quicquam iuris recognoscimus nisi hoc a nostre liberalitatis munificencia valeat specialiter impetrare. Mandamus igitur omnibus vobis et singulis sub obtentu gratie nostre precipientes, ut nullus vestrum se de predicta argentifodina intromittat nec aliquid iuris sine nostra licentia sibi in ea usurpet. Quod si quis temerario ausu forte attemptaverit, indignationem nostram se noverit incursurum. Presentium autem latorem fidelem nuncium nostrum ad partes illas transmisimus, ut de eadem argentifodina ordinet et disponat, prout nobis viderit expedire. Mandamus itaque dilectioni vestre attente rogantes, ut ei consilio et auxilio fideliter assistatis, grates affectuosas a serenitate nostra recepturi.

Datum apud Nannensteine, XII. Kal. Aprilis.


Nr. 22. (20). Mandat Heinrichs VI. über die Appellation. — (1191-1194).
MG. Const. I, Nr. 335, S. 478.

H(einricus) Dei gracia Romanorum imperator et semper augustus fidelibus suis universis civibus Spirensibus graciam et omne bonum. Conquestus est nobis dilectus noster Spirensis episcopus quod, cum ipse et sui iudices in iudicio sedeant et de aliquo vestrum habeatur querimonia, statim ante latam sententiam ille de quo movetur querimonia subterfugii ac dilationis causa absque termino prefixo ad nostram presenciam appellare soleat. Unde talem insolenciam a vobis supportare nolentes, vobis mandamus et districte precipimus, ne aliquis vestrum de cetero a presencia predictorum iudicum ad nostram vel alterius iudicis presenciam appellare presumat ante latam sentenciam; sed post latam sentenciam, antequam approbata fuerit, a gravamine et iniuria sibi illata appellare poterit, litteris tamen eorundem iudicum ad nostram presenciam delatis, que veritatem rei et modum appellacionis contineant et terminum ei prefixum, ut inspecto earum tenore iuxta sentenciam, quam curia nostra dictaverit, super hoc rescribere sciamus.


Nr. 23. (21). Gesetz Heinrichs VI. über das Recht der Grundruhr. — 1196, Juni 24.
MG. Const. I, Nr. 373, S. 521.

Heinricus sextus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. Ad imperialis excellentiæ cumulum et honoris accedit incrementum, cum per auctoritatis nostræ limam quæ secus ordinata sunt resecamus et ea ad formam iusticiæ diva satagimus reducere constitutione. Quapropter notum facimus universis imperii fidelibus presentibus et futuris, quod nos adtendentes gravamen et contra iuris rationem statutum, universos

imperii nostri mercatores, per aquarum decursus cum mercimoniis suis euntes, cum rebus suis eos ab hac penitus excludimus consuetudine inordinate statuta, ne periculum naufragii cum rerum suarum dimersione perpessi, aliquod in bonis suis idcirco dispendium sustineant vel iacturam; statuentes et imperiali sanctientes edicto, ut nulla omnino persona alta vel humilis hanc nostram audeat infringere constitutionem vel ei temere

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 27. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_027.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)