Seite:De Zeumer V2 030.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


apostolicam prestetis benivolentiam et favorem nec resistentibus ei prebeatis adiutoria, sicut de vestra confidimus sanctitate, certissime scientes, quod omnibus viribus quibus possumus Romam in brevi cum ipso domino nostro divinitate propicia veniemus pro imperatorie coronationis dignitate ipsi sublimiter obtinenda. Hec omnia vobis tam ex nostra, qui presentes existimus, quam ex parte aliorum principum scripsimus, quorum nuncios et litteras habuimus, qui etiam domino nostro fidelitatem fecerunt et hominium; quorum nomina sunt hec: patriarcha Aquilegensis, archiepiscopus Bremensis, Verdensis, Halverstadensis, Merseburgensis episcopi, Nuwenbergensis, Monasteriensis, Osnaburgensis, Babenbergensis episcopi, Pattaviensis, Curiensis, Tridentinus episcopi, Metensis, Tollensis, Verdunensis, Leodiensis episcopi, comes palatinus Burgundie, dux Caringie, dux Karinthie, dux de Bites, marchio de Lannesperc, marchio de Voheberc, comes palatinus de Tuingen, comes palatinus de Witelinesbach et alii quamplures comites et nobiles, quorum hic nomina reticemus.

Datum Spire, V. Kal. Iunii.


Nr. 26. Zweite Erklärung deutscher Fürsten über die Wahl König Philipps. Etwa 1202, Januar.
MG. Const, II, Nr. 6, S. 5 f.

Sanctissimo patri et domino Innocentio sacrosancte Romane sedis summo et universali pontifici Dei gratia Magdeburgensis, Bremensis archiepiscopi, Warmaciensis, Pataviensis, Ratisponensis, Constantiensis, Augustensis, Ekstadensis, Havelbergensis, Brandeburgensis, Misnensis, Nuemburgensis episcopi, Babenbergensis electus, Wuldensis, Herseveldensis, Campidonensis abbates, rex Boemie, dux Zaringie et rector Burgundie, dux Saxonie, dux Austrie ac Stirie, dux Meranie, Turingie langravius, marchio Moravie, Orientalis, Misnensis, Brandeburgensis marchiones, de Orlamunde, de Sumersenburch. de Brenen, de Witin comites salutem et debitam in Christo reverentiam.

(1) Existimare non valet ratio nec rudis simplicitas hoc potest credere, ut inde iuris cuiusque surgat turbatio, ubi iuris soliditas permansit hactenus inconvulsa, Quis tam duri etiam tamque perversi sensus estimet, ut inde emanet superstitio, ubi quiescere debet sanctitas? Divina enim ordinatione, non humano iudicio, pie et salubriter est provisum, ut in urbe Romana, ubi olim erat capud superstitionis, illic quiesceret caput sanctitatis; et suppliciter omnibus est orandum, ut ad extremitatem non retrahatur principium, ne O dicatur revolasse ad alpha. (2) Non ergo sacrosancte Romane sedis sanctitas et cuncta pie fovens paternitas hoc sentire ullo modo nos permittit, ea, que iuri dissona et honestati contraria a domino Prenestino vestre sanctitatis, ut ipse asserit, legato in Romanorum regis electione sunt indecenter nimium perpetrata, ut de vestre mire prudentie prodierint conscientia, nec sanctissimam sancti cetus cardinalium credimus huc conniventiam accessisse. Quis enim huic similem audivit audaciam? Quis verus accedere potest testis, fore hactenus sic presumptum, cum nec hoc testetur fabula nec affirmet res gesta nec cuiusquam hoc Codicis asseveret series? Ubinam legistis, o summi pontifices, ubi audistis, sancti patres, totius ecclesie cardinales, antecessores vestros vel eorum missos Romanorum regum se electionibus immiscuisse sic, ut vel electorum personam gererent, vel ut cognitores electionis vires trutinarent? Respondendi instantiam vos credimus non habere. (3) In Romanorum enim electione pontificum hoc erat imperiali diademati reservatum, ut eam Romanorum imperatoris auctoritate non accomodata ullatenus fieri non liceret. Imperialis vero munificentia, que cultum Dei semper ampliare studuit et eius ecclesiam privilegiorum specialitate decorare curavit, hunc honoris titulum Dei ecclesie reverenter remisit: quod constitutio primi Henrici evidenter explanat, cuius series hec est: ’Ut nullus missorum nostrorum cuiuscunque inpeditionis argumentum in

electione Romani pontificis componere audeat, omnino prohibemus‘. Si laicalis simplicitas

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 30. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_030.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)