Seite:De Zeumer V2 031.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


bonum, quod de iure habuit, reverenter contempsit, sanctitas pontificalis ad bonum, quod nunquam habuit, quomodo manum ponit? (4) Sed cum vestre sancte curie, tamquam pie matris, nos tangat opprobrium, cum ad Romani imperii simus ascripti titulum, eius iniuriam cogimur non tacere. Vobis ergo suprascriptorum principum cum dolore aperit universitas, quod Prenestinus episcopus in Romanorum regis electione contra omnem iuris ordinem se ingessit, nec videre possumus, cuius personam inculpabiliter gerat. Gerit enim vel personam electoris, vel personam cognitoris. Si electoris, quomodo quesivit opportunitatem, qualiter arbitris absentibus mendacio veritatem et crimine virtutem mutaret? Quomodo enim ea pars principum, quam numerus ampliat, quam dignitas effert, iniuste nimium est contempta? Et si cognitoris, hanc gestare non potuit. (5) Romanorum enim regis electio si in se scissa fuerit, non est superior iudex, cuius ipsa sententia integranda, sed eligentium voluntate spontanea consuenda. Mediator enim Dei et hominum, homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Deo militans minime se negotiis implicaret secularibus, ac vicissim non ille rebus divinis presidere videretur qui esset negotiis secularibus implicatus. Sed si vos iudicem confiteamur, factum hoc excusationem habere non potest. Vestrum enim in vos possumus exerere gladium, quia absente alia parte sententia a iudice dicta nullam habeat firmitatem. Quid ergo predicti Prenestini sententia in Ottone firmare potuit, cum nichil ante in eo factum sit? Nam quid erit aut quas vires habere poterit, quod ab hiis fit, quos tenuior compescit numerus, quos minor comitatur auctoritas, quod partis alterius reddit absentia vitiosum? (6) Contra eum ergo, qui talia operatus est minus decentia, vester se rigor exerceat, sit in eum tamen pie seviens disciplina. Vobis enim, pater sanctissime, insinuare decrevimus, quia electionis nostre vota in serenissimum dominum nostrum Ph(ilippum) Romanorum regem et semper augustum una voce, uno consensu contulimus, hoc spondentes, hoc firmiter promittentes, quod a vestra et Romane sedis obedientia non recedet et eum Deo et vobis sua devotio reddet acceptum et filialis eum timor imbuet et defensoris eum strenuitas commendabit. Unde petimus, ut veniente tempore et loco, sicut vestri officii est. unctionis ipsi beneficium non negetis.


Nr. 27. (24). Jnnocenz' III. Dekretale über die Königswahl (Venerabilem). — 1202, März.
MG. Const. II, Nr. 398, S. 505—507 aus dem Registrum super negotio Romani imperii; die dort ausgelassenen Stellen sind hier aus den Dekretalen Gregors IX.: c. 34, X, de elect. I, 6 ergänzt.

Nobili viro duci Zaringie.

(1) Venerabilem fratrem nostrum … Salzburgensem archiepiscopum et dilectum filium … abbatem de Salem et nobilem virum … marchionem Orientalem, quorumdam principum nuntios ad sedem apostolicam destinatos benigne recepimus et eis benivolam duximus audientiam indulgendam. Litteras quoque, quas per eos quidam nobis principes destinarunt, diligenter perlegi fecimus et que continebantur in eis notavimus universa. (2) Inter cetera vero, que dicti principes per easdem nobis litteras intimarunt, hac precipue obiectione sunt usi dicentes, quod venerabilis frater noster Prenestinus episcopus, apostolice sedis legatus, aut electoris gessit aut cognitoris personam; si electoris, in alienam messem miserat falcem suam et electioni se ingerens principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera partium videtur perperam processisse, cum citata non fuerit et ideo non debuerit contumax iudicari. (3) Verum nos, qui secundum apostolice servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vendicare. Unde illis [1] principibus ius et potestatem

  1. Hierzu schreibt Henricus de Segusio (Cardinalis Hostiensis † 1271) in der Lectura sive apparatus super quinque libris decretalium (ed. Argentine 1512): illis sc. Moguntino, Coloniensi, Trevirensi archiepiscopis, comiti Rheni, duci Saxonie, marchioni Brandeburgensi. Et septimus est dux Boemie, qui modo est rex. Sed iste secundum quosdam non est necessarius, nisi quando alii discordant; nec istud ius habuit ab antiquo, sed de facto hoc hodie tenet.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 31. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_031.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)