Seite:De Zeumer V2 036.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


modo alienati sint, ei et successoribus suis possidendos indulgemus. Ius quoque et auctoritatem investiendi episcopos regni sui integraliter sibi et heredibus suis concedimus, ita tamen quod ipsi ea gaudeant libertate et securitate, quam a nostris predecessoribus habere consueverunt. De nostre autem liberalitatis munificentia statuimus, quod illustris rex predictus vel heredes sui ad nullam curiam nostram venire teneantur, nisi quam nos apud Babenberc vel Nurenberc celebrandam indixerimus; vel si apud Merseburc curiam celebrare decreverimus, ipsi sic venire teneantur, quod si dux Polonie vocatus accesserit, ipsi sibi ducatum prestare debeant, sicut antecessores sui quondam Boemie reges facere consueverunt, sic tamen ut spatium sex eddomadarum veniendi ad predictas curias eis ante prefigatur; salvo tamen quod si nos vel successores nostros Rome coronari contigerit, ipsius predicti regis Ottachari vel successorum suorum relinquimus arbitrio, utrum ipsi trecentos armatos nobis transmittant vel trecentas marchas persolvant. Ad huius autem constitutionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium per manus Henrici de Parisius notarii et fidelis nostri scribi et bulla nostra aurea iussimus communiri, anno mense et indictione subscriptis.

Huius rei testes sunt isti: archiepiscopus Barensis, episcopus Tridentinus, episcopus Basiliensis, episcopus Constantiensis, episcopus Curiensis, abbas Augensis, abbas Sancti Galli, abbas de Wiceburc, Bertoldus de Nisphe regalis curie prothonotarius, comes Ulricus de Chiburc, comes Rodulfus de Habechesburc et lantgravius de Alsatia, comites Loduicus et Hermannus de Froburc, comes Warnerus de Hohenburc, Arnoldus nobilis de Wart, Rodulfus advocatus de Raprehteshiwilare, Rodulfus de Ramensberc, Albero de Tanehuse camerarius et alii quam plures magnates et nobiles et liberi, quorum testimonio hoc privilegium constat esse confirmatum.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo duodecimo, mense Septenbris, quintedecime indictionis, regni vero domni nostri Frederici illustrissimi Romanorum imperatoris electi et semper augusti regis Sicilie quintodecimo.

Dat. in nobili civitate Basilee per manus Ulrici vice prothonotarii, sexto Kal. Octobris; feliciter amen.


Nr. 31. (28). Uebertragung einer Reichsvogtei an Gerhard von Sinzig. — 1216, April 17.
MG. Const. II, Nr. 55, S. 67.

Fridericus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris scriptum hoc intuentibus notum esse volumus, quod nos omnem procurationem nostram illa parte Muselle in descensu Rheni tam in hominibus quam in proventibus nostris fideli dilecto nostro Gerhardo de Sinszeche, considerantes ipsius fidelitatem, commisimus procurandam. Unde omnibus ibidem commorantibus sub pena gratie nostre mandamus, ut eidem Gerhardo omni iure quo nobis tenentur obediant et ipsum tamquam nostrum specialem dilectum promovere intendant.

Data apud Spiram anno domini MCCXVI, indictione IV, XV Kal. Maii.


Nr. 32. (29). Friedrichs II. Verzicht auf Spolien- und Regalienrecht. (Auszug). — 1216, Mai 11—13.
MG. Const. II, Nr. 56, S. 68 f.

… Fridericus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie. Illud privilegium, quod rex regum … Ideoque veterem illam consuetudinem detestantes, quam antecessores nostri Romanorum imperatores et reges in cathedrales exercuerunt ecclesias et abbatias quae manu regia porriguntur, quod videlicet decedentibus episcopis

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 36. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_036.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)