Seite:De Zeumer V2 087.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Nr. 68. (64). Innocenz IV. teilt eine Nachricht über die Wahl Wilhelms von Holland mit (Auszug). – 1247, Okt.
MG. Const. II, Nr. 352, S. 459 f.

Innocentius episcopus servus servorum Dei rectori Sancte Marie in Cosmedin salutem et apostolicam benedictionem. Confortare nobiscum –. Nobis igitur iucunde scribentibus iucundus agnosce, quod V. Nonas Octobris in curia iuxta Coloniam solemniter congregata karissimus in Christo filius noster Wilhelmus comes Hollandie communi voto principum, qui in electione cesaris ius habere noscuntur, in Romanorum regem, applaudentibus ceteris principibus, est electus, sicut per litteras regis eiusdem et dilecti filii nostri Petri Sancti Georgii ad Velum aureum diaconi cardinalis nobis constitit manifeste. —


Nr. 69. (65). Schreiben des Kardinallegaten Hugo über die nachträgliche Wahl König Wilhelms durch den Herzog von Sachsen und den Markgrafen von Brandenburg. – 1252, März 25.
MG. Const. II, Nr. 459, S. 631 f.

Venerabilibus in Christo fratribus Dei gratia Zverinensi et Havelbergensi episcopis frater Hugo miseratione divina tituli Sancte Sabine presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Licet excellentissimus dominus W. Romanorum rex semper augustus olim fuisset a principibus quorum intererat legitime in regem electus, a summo pontifice, ad quem pertinet ipsius electionis confirmacio, confirmatus et in Aquis in regem solempniter consecratus et regali diademate coronatus, tamen quia se aliquot civitates et oppida excusabant dicentes, quod eidem domino W. non debebant intendere tanquam regi, pro eo quod nobiles principes dux Saxonie et marchio Brandenburgensis, qui vocem habent in electione predicta, electioni non consenserant supradicte: paternitati vestre tenore presentium intimamus, quod nos in die annunciationis dominice presentes interfuimus in Bruneswic, ubi et quando dux et marchio antedicti electionem de predicto rege factam ratam habuerunt et gratam ac eundem in regem elegerunt unanimiter ad cautelam ac eidem fidelitatem et homagium in solempni curia nobis presentibus prestiterunt. Cum igitur prefate civitates et oppida se non possint ulterius excusare quin obedire debeant dicto regi, paternitati vestre qua fungimur auctoritate precipiendo mandamus, quatenus cives Lubicenses diligencius moneatis, ut infra proximum pentecosten dicto domino W. in omnibus obediant tamquam regi eundemque vel nobiles principes marchiones Brandenburgenses, quibus idem rex civitatem Lubicensem dicitur concessisse, sicut per litteras eiusdem regis patentes vobis et ipsis poterit fieri plena fides, ad omnia iura imperii recipiant ac eidem tamquam regi de premissis respondeant et intendant. Alioquin extunc eosdem cives excommunicetis et civitatem eandem subponatis auctoritate nostra districto ecclesiastico interdicto, ita quod nulla exhibeant sacramenta in ea preter viaticum et baptisma; denunciantes quod nos iam processissemus durius contra ipsos, nisi predicti marchiones nos super hoc rogavissent.

Datum Bruneswic, VIII. Kal. April., pontificatus domini Innocencii pape IIII. anno nono.


     Anmerkung: Wahrscheinlich an demselben Tage wurde ein Weistum über die Königswahl von den Fürsten gefunden; es ist uns vom Hostiensis (Henricus de Segusio), der damals zu Braunschweig anwesend war, in seiner Lectura sive apparatus super quinque libris decretalium überliefert. Dort heißt es: „Rex autem Romanorum, ex quo electus est in concordia, eandem potestatem habet, quam et imperator, nec dat ei inunctio imperialis nisi nomen. Sicut

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 87. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_087.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)