Seite:De Zeumer V2 094.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Frankenfurt in nativitate gloriose Virginis ad curiam principum pro electione novi regis indictam. Et quia tunc generale colloquium in Argentina habere debuimus, sicut statutum est, oportet propter curiam principum, ut illud colloquium sancte pacis usque ad festum beati Michaelis differamus, et precepimus sub debito iuramenti, quod quelibet civitas et oppidum nobis iuratum suos illuc sollempnes nuntios mittant, quia illa IIII statuta colloquia semper ad honorem Dei et sancte pacis incrementum observare volumus. — (7) Item sicut apud Moguntiam promisimus, sic et iterato confirmamus, quod si principes, ad quos spectat regis electio, inter se, quod absit, discordaverint et plures quam unum elegerint, neutri illorum aliqua servicia exibemus vel in civitatem aliquam ingredi permittimus, donec nobis unus presentatur, qui de iure [Roma]no regno debeat preesse.


Nr. 72. (68). Rechtssprüche des Gerichts der Pfalzgrafen. — 1254, Nov.
MG. Const. II, Nr. 461, S. 633 f.

Nos Ludwicus et Heinricus Dei gratia comites palatini Reni, duces Bavarie, per presens scriptum notum facimus universis, quod presidentibus nobis iudicio in oppido Nappurg cum comitibus, liberis et ministerialibus imperii et ducatus Bavarie quesitum fuit per sententiam generalem per venerabilem episcopum Bambergensem: utrum aliquis sine consensu domini forestas posset extirpare et novalia colere in preiudicium ipsius, et quid iuris super hoc esset de illis, qui talia attemptarent. Et sententiatum extitit et ab omnibus approbatum: quod infra dies quindecim novalia ipsa domino foreste restituere teneretur et satisfacere de dampnis illatis, alioquin decem libras camere nostre et decem libras componeret iniuriam passo, et totiens solveret penam ipsam, quotiens per alios dies quindecim novalia ipsa presumeret retinere. Item quesitum fuit ab eodem episcopo: utrum aliquis feoda vel proprietates, que inwartes eigen dicuntur, absque consensu domini ad manus posset tradere alienas; quod ab omnibus extitit reprobatum. Item quesitum fuit: si aliquis de ministerialibus ecclesie sue uxorem duceret sine suo consensu de familia aliena, non obtenta divisione liberorum, quid super hoc iuris esset; et fuit sententiatum et approbatum: quod feoda, que ab eo teneret, de iure vacare deberent. Item quesitum fuit: quod si aliquis in fundo alterius munitionem construeret et dominum fundi spoliaret in ipsam, quid super hoc iuris esset; et fuit ab omnibus approbatum: quod preter destructionem castri ad duplum satisfacere teneretur. Ad cuius rei memoriam presens scriptum iussimus sigilli nostri robore commuirni.

Actum anno Domini MCCLIIII, mense Novembris, XII. indictionis.

Nr. 73. (69). Bestellung eines königlichen Hofrichters. – 1255, März 21.
MG. Const. II, Nr. 372/3, S. 475 f.
a.

Willelmus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus, venerabilibus archiepiscopis, episcopis et abbatibus, marchionibus, ducibus, principibus imperii, comitibus, nobilibus, vassallis, ministerialibus, civibus civitatum ceterisque imperii fidelibus, ad quos littere iste pervenerint, gratiam suam et omne bonum. Cum pro tranquillo statu nostrorum et imperii fidelium nobilem virum A(dolfum) comitem de Waldecke karissimum familiarem et fidelem nostrum, non valentes locis singulis personaliter interesse, generalem iusticiarium nostrum et rei publice duxerimus statuendum, universitatem vestram monemus, requirimus et rogamus attente, auctoritate

vobis regalis culminis demandantes, quatinus eidem tamquam nobis ad plenum

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 94. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_094.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)