Seite:De Zeumer V2 098.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Reni salutem in Domino eternam.

Vacante nuper Romano imperio, cum plures essent dies prefixi ad tractandum de rege Romanorum eligendo, tandem octava dies epiphanie Domini anno eiusdem MCCLVI.[1] finaliter prefixa fuit apud Franckesforde ad celebrandum eleccionem dicti regis. Ad quam diem cum nos personaliter venissemus, venerabili patre G(erhardo) Dei gratia archiepiscopo Maguntino, qui impedimento legitimo detinebatur, nobis Coloniensi archiepiscopo vices suas in ipsa eleccione comittente hac vice, et nos in loco consueto et debito convenientes venerabilem patrem A(rnoldum) Dei gratia Treverensem archiepiscopum et illustrem principem A(lbertum) ducem Saxonie per nuncios solempnes vocari fecimus et moneri, quod venirent ad tractandum et eligendum communiter regem Romanorum; qui licet requisiti et expectati usque in sero nec venerunt nec vices suas aliquibus commiserunt. Propter quod cum nec princeps illustris rex Boemie nec marchio de Brandeburge ad diem et locum venissent nec vices suas commisissent, nec etiam aliqua excusacio processerit pro eisdem, cum sic penes nos ius plenum remanserit eligendi, dominum Ricardum comitem Cornubie, fratrem domini H(einrici) regis Anglie illustrissimi, tam morum quam generis precipue nobilitate pollentem, elegimus in regem Romanorum. Hinc est quod universitatem vestram rogandam duximus et monendam, quatinus cum per ipsius industriam, de qua nobis plene constat, possit imperium gubernari et plenius disponente Altissimo reformari, eidem fideliter et devote modis omnibus quibus poteritis intendatis et tanquam domino in omnibus obedire curetis. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda.

Data die et anno predictis.


Nr. 78. Vertrag zwischen König Alfons und Herzog Friedrich von Lothringen über dessen Belehnung. - 1259, März 14.
Nach einer mir von Herrn Dr. Hans Kalisch gütigst zur Verfügung gestellten Abschrift des Herrn Archivar P. d'Arbois de Jubainville aus einem Kopialbuch (K) des 14. (?) Jh., früher in Nancy, jetzt in Bar-le-Duc. (Archive de la Meuse, Cartulaire B 256, f. 29, 30.) Außerdem sind herangezogen die Drucke bei (Vignier) la véritable origine de très illustres maisons d'Alsace, de Lorraine, d'Autriche (Paris 1649) p. 143 (V); Leibnitz, Codex juris gentium diplomaticus (Hannoverae 1693) I, 18—20 (L); Calmet, Histoire de la Lorraine, Nancy. 1728 II Pr. col. 481 (C). Vgl. Regesta imperii V, Nr. 5501.

In eterni Dei nomine. Amen. Pateat universis presentem paginam inspecturis, quod nos Alphonsus Dei gratia Romanorum rex semper augustus et Castelle, Toleti, Legionis, Gallecie, Sibilie, Cordube, Murcie, Giennii et Algarbii rex ad instanciam et supplicationes tui magnifici viri Frederici, ducis Lotoringie et comitis Romaricensis, attendentes predecessorum[2] gloriosissimorum nostrorum vestigia et merita tua et servicia debita nostre aule, tam predecessoribus nostris quam nobis facta et facienda, et quod [3] de jure infrascripta facere debemus, sedentibus nobis in publica curia nostra et te dicto duce et comite flexis genibus ante pedes maiestatis nostre existente, investimus te dictum ducem et comitem de quinque vexillis in signum quinque dignitatum, quas in feodum ab imperio tenere debes.

Et de infrascriptis dignitatibus et feudis primum vexillum damus tibi pro ducatu in feudum, in quo et per quod debes esse summus senescaldus in aula nostra citra Renum et debes nobis servire in annualibus festis de primo ferculo eques. Et si contigerit ire ad parlamentum cum armis contra regem Francie, debes facere nobis antecustodiam in eundo et retrocustodiam in redeundo. Et debes nobis prestare in terra dicti ducatus forum de necessariis et victualibus. Et si contigerit nos ire ad prelium citra Renum, debes habere primum conflictum et debes nobis facere antecustodiam in eundo et retrocustodiam

in redeundo.

  1. Nach unsrer Rechnung 1257.
  2. Et fügen hinzu K u. C.
  3. So L; que K.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 98. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_098.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)