Seite:De Zeumer V2 102.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sacrum imperii suscipit diadema, et sine quibus aliquis ad inunctionem, consecrationem et coronationem huiusmodi nec solet nec debet admitti. Reddita insuper tibi fuerunt quamplura opida, castra, ville ac iura imperii tamquam regi, tuque ipsius regni possessionem adeptus ipsam tenes et per sex annos et amplius tenuisti.

(10) Ex hiis autem procuratores tui arguere nitebantur, quod cum memorati Treverensis archiepiscopus et dux Saxonie recusando dicta die procedere, reliqui vero non veniendo ad terminum concorditer assignatum se alienos ab electione reddiderint ea vice, tu ab omnibus principibus vel saltem ab hiis, in quos totaliter ius eligendi reciderat, censeri debes electus; et pro certo ac indubitato ponentes, ius in regno et imperio supradictis tibi, electo predictis consuetudinibus observatis, ubi et a quibus id fieri debuit, et nulli alii acquisitum ac regium nomen et imperii diadema indubitate deberi, supplicaverunt instanter et humiliter petierunt, tibi et huiusmodi nomen ascribi — maxime cum antedictus predecessor id tibi de fratrum suorum consilio asscripsisset, te in eisdem regno et imperio quibuslibet aliis preferendo, sicut per ipsius litteras[1] ostendere nitebantur — teque per nos inungendum, consecrandum et coronandum in Romanorum imperatorem, advocatum ac defensorem ecclesie, ad ipsum diadema de nostris suscipiendum manibus sine dispendio ulterioris more vocari et apostolicum tibi favorem impendi; presertim cum non tantum maior pars principum predictorum, immo omnes — excepto nobili viro marchione Brandeburgensi, qui etiam paratus est tibi obedire — ut iidem nuntii proponebant, electioni de te facte consentiant et tibi tam ipsi quam alii magnates Alamannie generaliter tamquam suo regi obediant et intendant; petitionem suam illa indubitata sicut asserunt in imperio et iure munita consuetudine fulcientes, qua dicunt, electo in regem Romanorum secundum solitum morem imperii ubi et a quibus debet et postmodum per supradictum Coloniensem archiepiscopum inuncto, consecrato et coronato eo ipso regium nomen acquiri et, si electe persone impedimenta non obvient, vocandum sine dilatione aliqua per summum pontificem ad coronam; ad id non solum morem imperii approbatum, set etiam quondam felicis recordationis Innocentii pape tercii predecessoris nostri decretalem epistolam[2] allegantes ac dicentes, per contradictionem memorati regis Castelle vel electionem, que de ipso facta dicitur, petitionem premissam non debere aliquatenus impediri, cum secundum predictas consuetudines sit ei iam cuiuslibet contradictionis via preclusa et electio ipsa nulla fuerit ipso iure, utpote post annum et diem contra easdem imperii consuetudines et termino ad hoc statuto de communi principum predictorum consensu transacto et post electionem tuam legittimam, non cassatam, a solo nominato Treverensi, qui propter nova pedagia, que in terra sua imposuit, erat tunc excommunicatione ligatus, nulla omnino forma servata, in camera eiusdem Treverensis archiepiscopi, contemptis aliis principibus. clandestine attemptata, cum nullam ab eisdem principibus super hoc potestatem haberet; quam si etiam ab aliquibus habuisset, sicut quedam pro parte altera exhibite littere innuebant, formam tamen ipsius, que secundum tenorem litterarum ipsarum ad certam diem se tantummodo extendebant, non eligendo ipsa die minime observavit.

(11) Ex parte vero supradicti regis Castelle per venerabiles fratres nostros Garsiam Silvensem et fratrem Dominicum Abulensem episcopos ac dilectum filium magistrum Iohannem capellanum nostrum, archidiaconum Compostellanum, ipsius procuratores, actores et negotiorum gestores generales et speciales omnes in solidum, ita quod occupantis non sit melior conditio[3], mandatum habentes ab ipso ad petendum pro eo et suo nomine a nobis et predictis fratribus nostris coronam imperii et assignari sibi diem ad recipiendum ipsam et ad agendum, respondendum, defendendum et tractandum iura sua et imperii et quicquid honori eius expedire viderent, sive in ordinario sive in extraordinario iudicio ageretur, fuit econtra propositum: quod predictus

dies octavarum Epiphanie non ad eligendum, set ad tractandum super electione

  1. Alexander IV. an Richard, 1259, Apr. 30; Reg. imp. V, Nr. 9196.
  2. Oben Nr. 27.
  3. Vgl. Dig. III, 3, 32 u. XLII, 1, 19.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 102. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_102.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)