Seite:De Zeumer V2 126.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


regis super contumacia peremptorie responsurum; et si ingenuus electus ad citacionem faciendam assereret et confirmaret proprio iuramento, quod ob metum, qui cadere potest in constantem virum, non auderet se ipsius regis Boemie conspectibus presentare vel terram regis ingredi, sufficeret edictum publicum proponi in ipsa sollempni curia et citacionem fieri publice in civitate vel oppido sepedicti comitis Palatini regno Boemie plus vicino. Ut autem omnia procederent ordinate, ad faciendam presentacionem citacionis sex septimanis et tribus diebus superadditis decem et octo diebus, in summa date sunt inducie prefato regi Boemie novem ebdomade, a duodecimo Kal. Decembr. conputande, ita quod decimo Kal. Febr. ipse rex Boemie coram prefato comite palatino Reni in Herbipolensi civitate debeat conparere, alioquin contra ipsum prout ius permiserit procedetur. (5) Preterea ex decreto et consilio principum diffinitum est, quod dominus Romanorum rex ius debeat reddere de omnibus questionibus civilibus et criminalibus a creacionis sui tempore subortis et que deinceps orientur. Item de omnibus questionibus civilibus, que eciam ante sui creacionem emerserunt super hereditatibus, feodis, possessionibus, proprietatibus, nisi iudicio, transactione vel composicione amicabili sint sopite. Item de spoliis, predis, iniuriis et dampnis datis tempore Friderici quondam imperatoris inter fautores pape et imperii intendit dominus rex habere consilium et tractatum cum papa, qualiter fautoribus utriusque fiat, quod equum visum fuerit tam pape quam regi. Item rogat et consulit omnibus illis dominus rex, qui predas, incendia et spolia conmiserunt a tempore mortis Friderici quondam imperatoris usque ad creacionem ipsius regis, quod amicabiliter transigant et conponant cum offensis. Rogat eciam offensos, ut non sint nimis difficiles in recipienda conposicione; alioquin deliberabit rex, quid expediat in hac parte. Inter hos autem censeri non debent qui publici fuerunt predones stratarum et ecclesiarum nec bella publica exercebant; set de talibus faciendum est iudicium sine mora. Item questiones iam mote coram rege vel suis officialibus debent fine debito terminari. (6) Item diffinitum est, ut citaciones et edicta in curia [regis] et officialium suorum scribantur et sigillis iudicum consignentur, et per has litteras fides de citacione facta sine aliqua alia probacione [habeatur], nec pro citacione huiusmodi amplius quam sex Hallenses vel equivalens exigatur. (7) Item monuit rex advocatos, ut conponant amicabiliter cum hiis, quos indebite advocacie nomine pregravarunt, et nichil ultra debitum ab hiis, quorum advocati existunt, exigant vel requirant. Alioquin contra eos pro huiusmodi iniuria procedetur. (8) Item statuit, quod in nulla civitate imperii debeant esse cives, qui phalburger vulgariter appellantur.

Hiis omnibus presentes interfuimus nos principes ecclesiastici, videlicet Wernherus archiepiscopus Moguntinus, Babembergensis, Eistadensis, Augustensis, Ratisponensis, Lubicensis, Misnensis, Chimensis et … Tridentinus episcopi, Constanciensis et … Herbipolensis electi et … abbas Morbacensis, quorum eciam sigilla de speciali mandato nostro presentibus sunt appensa, in evidens rei geste testimonium, ad erudicionem presencium et ad cautelam quorumlibet successorum.

Acta sunt hec anno Domini millesimo CCLXXIIII, XIII. Kal. Decembr., indict. tercia, regni nostri anno secundo.


Nr. 88. (82). Vorladung König Otakars. - 1274, (Nov. 20).
MG. Const. III, Nr. 73, S. 61.

Magnifico principi O(takaro) regi Bohemie L(udewicus) Dei gracia palatinus comes Reni dux Bawarie, inter fiscum et eius principes iudex per sentenciam principum imperii approbatus, legum et iusticie tramites revereri. Auctoritate presencium nobis per sentenciam principum, comitum et baronum in sollempni curia gloriosissimi domini nostri R(udolfi) Dei gracia regis Romanorum illustris aput N(ürenberg) sollempniter

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 126. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_126.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)