Seite:De Zeumer V2 130.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

profutura. Propter quod universis et singulis nostris et imperii fidelibus in predictis provinciis habitantibus damus districcius in mandatis, ut supradictis nostris principibus in omnibus et singulis suprascriptis articulis nostro et imperii nomine obediant humiliter et intendant. In cuius testimonium presens scriptum maiestatis nostre sigillo duximus roborandum.

Datum Wienne, V. Kal. Octob., indict. VI, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, regni vero nostri anno quarto.


Nr. 93. (87). Privileg über die Gerichtshoheit des Erzbischofs von Salzburg - 1278, Juli 4.
MG. Const. III, Nr. 205, S. 190 f.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus venerabili F(riderico) archiepiscopo Salzburgensi principi suo karissimo graciam suam et omne bonum. Ex concessione tuorum regalium, quibus te nostra serenitas iam dudum apud Hagnowiam investivit, plenam et liberam potestatem in tuis districtibus et territoriis iudicandi more maiorum nostrorum principum in causis civilibus et criminalibus accepisti. Cum enim unum te esse ex sublimibus principibus Romani imperii cognoscamus, dubitari a nemine volumus, quin merum [1] imperium tuo principatui sit annexum, per quod habes ius animadvertendi in facinorosos homines et gladii potestatem per alium tamen, prout ordini et honori tuo congruit, exhercendam. Ceterum cum iuxta legittimas sanctiones delictum omnem emunitatem auferat et Privilegium omne tollat, volumus et mandamus, quatinus omni privilegio, nobilitate seu eciam dignitate cessantibus, iusto et communi iudicio iudices et iudicari facias pro qualitate criminum criminosos tam in facultatibus quam personis. Tu igitur formam boni presidis induens, ad cuius sollicitudinem maxime pertinet, ut provincia sibi commissa malis hominibus expurgetur [2], ad iudicandum sine delectu et differentia personarum viriliter accingaris eterni Regis sequens imperium, qui precepit dicens: 'Ita iudicabis magnum ut parvum'. Nec dubites, quin ad tuas iustas sentencias, quas protuleris, exequendas regalem potentiam, si opus fuerit, adducamus. Illud eciam nostro proposito et Romanis legibus est adversum, ut pro cuiuslibet criminosi crimine puniendo regalis auctoritas specialiter requiratur, cum iuxta statuta divorum principum Romanorum non [3] crimina, sed vindicte criminum sint regiis auribus inferende.

Datum Wienne, anno Domini MCCLXXVIII, IIII. Non. Iulii, regni vero nostri anno quinto.


Nr. 94. (88). Reichsspruch über das Recht der Landesfürsten auf erledigte Vogteien. — 1279, Juni 17.
MG. Const. III, Nr. 259, S. 254.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Nobis nuper Wienne pro tribunali sedentibus in placito generali venerabilis Rudolfus abbas monasterii de Seytenstetin, devotus noster dilectus, per sentenciam coram nobis hoc

peciit diffiniri: si princeps aliquis, comes aut nobilis zelo devocionis inductus aliqua predia sive bona ad ipsum proprietatis iure spectancia alicui monasterio conferat propter Deum, retento tamen sibi iure advocaticio in eisdem, et idem postmodum nullo sibi herede vel successore legitimo succedente decedat, utrum advocacia bonorum

  1. Vgl Dig. II, 1, 3.
  2. Vgl. Dig. I, 18, 3. 13 pr.
  3. Cod. Iust. I, 26, 3.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 130. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_130.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)