Seite:De Zeumer V2 138.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


de Rorbach, Chunradus de Wildenrode ac vicedominus, in inferiori autem parte versus Danubium Scilicpergarius dictus Spet de Vemmingen et ibidem vicedominus, electi et denominati pro iudicibus et conservatoribus huius pacis, ad quos recursus habebitur, cum contra pacem aliquid attemptatur. (3) Et hii, qui in Bawaria sunt superius nominati, auctoritate eis per nos comitem Palatinum tradita corrigent omnia, que in Bawaria committuntur adiutorio nobilium, militum et civitatum et aliorum in Bawaria existencium; qui eciam ad mandatum nostrum, comitis scilicet Palatini, de hoc iuramentum prestabunt. Et si auxilium denominatorum in Swevia super correctione et iudicio nocencium eguerint et ab eis illud requisierint, illi cum nobilibus, militibus et civitatibus Swevie istis auxilium exhibebunt. (4) Si vero in Swevia delinquitur contra pacem, denominati superius in Swevia illud corrigent et reformabunt, et nobiles, milites et civitates Swevie, super hoc per dictos conservatores pacis seu iudices requisiti, prestabunt eis ad hoc efficaciter toto posse auxilium et iuvamen. Et nos rex Rudolfus de eo volumus per ipsos nobiles, ministeriales, milites et civitates Swevie iuramentum prestari, et nichilominus, si necesse fuerit, nominati sive electi in Bawaria istis suum debent auxilium cum incolis Bawarie inpertiri. (5) Et quod predicti tam in Bawaria quam in Swevia premissa fideliter exequantur et cuncta agant, faciant et ordinent, que pro pace sunt necessaria et utilia, super quibus ipsis plenam auctoritatem conmittimus, iidem prestiterunt publice iuramentum. Et in istorum testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Dat. Auguste, IIII. Kal. Ianuarii, indicc. XI, anno Domini MCCLXXX secundo.


Nr. 105. (99). Reichssprüche über Unteilbarkeit der Grafschaften und Verleihung der erledigten Grafschaft Bar. — 1283, Jan. 18.
MG. Const. III, Nr. 347, S. 332 f.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Presidentibus nobis iudicio apud Einheim feria sexta proxima post festum beati Andree apostoli nunc preteritum, presente venerabili . . Argentinensi episcopo principe nostro dilecto et multis aliis comitibus, nobilibus, ministerialibus et vasallis ibidem existentibus eciam coram nobis, per sententiam quesitum extitit et obtentum legittime per eandem, omnium astantium applaudente consensu: quod nullus comitatus sub Romano imperio sine nostro consensu possit vel debeat dividi vel vendi aut distrahi pars aliqua, per quam esset comitatus huiusmodi diminutus. Ad hec in eodem iuditio omnibus predictis annuentibus eciam fuit per sentenciam iudicatum, quod comitatum de Bare vacantem nobis et imperio ex libera et spontanea resignatione nobilis viri comitis Hermanni de Sulze alteri possemus concedere pro nostre beneplacito voluntatis. Sane cum idem Hermannus eundem comitatum in Bare habuerit et iudicium exercuerit in eodem, nos predictas sententias approbantes sepedictum comitatum in Bare nobili viro Henrico comiti de Vurstenberg dilecto nostro fideli cum omnibus suis attinentiis plene et integre, sicut dictus comes Hermannus et progenitores sui ipsum comitatum tenuerant, libenter et liberaliter duximus concedendum, mandantes universis et singulis in eodem comitatu residentibus, quod ipsi Henrico comiti de Vurstenberg tamquam suo domino reverenter obediant et intendant. Si quis vero in hoc nostro mandato rebellis extiterit, de ipso iudicabimus, iuxta quod curie nostre sentencia dictaverit iudicandum. In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri.

Datum Heilicprunne, XV. Kalend. Febr., ind. XI, anno Domini MCCLXXX tertio,

regni vero nostri anno decimo.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 138. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_138.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)