Seite:De Zeumer V2 142.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Calsmunt nobis et imperio duximus in castellanum conquirendum et pro eo sibi trecentas marcas promisimus nos daturos, pro quibus sibi Iudeos de Limpurch camere nostre servos, ita quod ab ipsis debita et consueta servicia annuatim recipiet nec ultra debitum ipsos oneret vel molestet, duximus obligandos, tenendos tam diu, quousque predicte trecente marce eidem Gerlaco per nos vel successores nostros in imperio plenarie fuerint persolute. Solucione autem facta huiusmodi predictus Gerlacus dictas trecentas marcas argenti in empcionem prediorum convertet et eadem predia nomine castrensis feodi tenebitur perpetuo deservire. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri.

Datum Maguncie, III. Non. Maii, indicione XV, anno Domini MCCLXXX septimo, regni vero nostri anno quarto decimo.


Nr. 110. (102). Reichsspruch gegen den Wiederaufbau verurteilter Burgen. — 1290, Juni 1.
MG. Const. III, Nr. 430, S. 419.

Nos Rudolphus Dei gracia Romanorum rex semper augustus ad universorum sacri imperii Romani fidelium notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod nobis Erfordie pro tribunali sedentibus quesitum fuit per sententiam: utrum castra vel municipia qualiacunque, et specialiter castra in Saneck et Richenstein, que per sententiam diruta sunt, reedificari debeant quoquo modo; obtentum quoque et iudicatum extitit coram nobis, omnium astantium applaudente consensu, quod castra in Saneck et in Richenstein premissa vel quecunque alia a nullo prorsus reedificari debeant, que dictantibus sententiarum rigoribus sunt destructa.

Datum Erfordie, Kal. Iunii, indictione tercia, anno Domini MCCLXXXX, regni vero nostri XVII.


Nr. 111. (104). Einsetzung eines Reichsverwesers in Friesland. — 1290, Juli 29/31.
MG. Const. III, Nr. 435-37, S. 422 f.
a. Einsetzungs-Urkunde (Commissio). — 1290, Juli 29.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis et singulis sacri imperii Romani fidelibus graciam suam et omne bonum. (1) Attendentes virtutum beneficia, meritorum insignia, constantis fidei suffragia, quibus spectabilis vir Reynaldus comes Gelrie fidelis noster dilectus erga nos et sacrum Romanum imperium dinoscitur relucere, gerentes confidencie plenitudinem de eodem, dicto nobili Reynaldo comiti Gelrie totam Frisiam, que dicitur vulgariter Ostvrieslant, et omnem aliam Frisiam ad nos et imperium spectantem, excepta dumtaxat illa parte ad nobilem virum . . comitem de Hollandia pertinente, de nostrorum procerum consilio duximus committendam, dantes eidem plenariam potestatem per se vel suos de delictis cognoscendi et puniendi, iudicandi, sentenciandi, in facinorosos homines animadvertendi, penas imponendi, iura nostra et imperii recuperandi, ampliandi, collectas seu precarias, cum sibi expedire videbitur, faciendi in ipsa Frisia, officiatos iudices pro se constituendi, iura condendi, ea observare faciendi et omnia ac singula faciendi, ordinandi, disponendi, tractandi, que facere, ordinare, disponere et tractare possemus, si essemus ibidem personaliter constituti; ita quod de iustis redditibus, iustis precariis et de ceteris de iusto iudicio provenientibus nobis vel nostris in imperio successoribus legitimam tenebitur computationis reddere

racionem. (2) Porro predicta Frisia, quam dicto Gelrie comiti duximus committendam,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 142. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_142.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)