Seite:De Zeumer V2 143.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


per nos vel nostros successores non debet ullatenus avocari, nisi prius de expensis et impensis, quas in recuperacione, attractione necnon reformacione ipsius Frisie pro se et suis duxerit faciendas et exponendas, sibi vel suis heredibus per nos vel successores nostros penitus refusis, prehabita computacionis legitima racione. Donis vero, liberalitatibus, exenniis, concessionibus, redditibus seu proventibus seu quibuscumque curialitatibus sibi factis vel faciendis racione amministracionis ipsius Frisie, que fiunt comiti predicto per Frisiam predictam, per dictum comitem aut eius heredes nobis et nostris successoribus nullatenus computandis. (3) Sane si dictum comitem in Frisia predicta aliquas terras seu possessiones contigerit comparare, ad imperium tamen non spectantes, illas pacifice a nobis et imperio titulo feodi possidebit. (4) Ceterum in dicti comitis laborum et sollicitudinum recompensam quatuor milia marcarum argenti puri et examinati dignum duximus eidem comiti largienda. Et si nos vel successores nostros dictam terram Frisie a dicto comite contigerit avocare, priusquam terram restituat, dicta quatuor milia marcarum per nos vel successores nostros debent eidem comiti assignari et integraliter persolvi. Testes autem huius commissionis fuerunt inferius nominati: venerabilis Rudolfus archiepiscopus Salzpurgensis, illustris Albertus dux Saxonie, nobiles Fridericus burgravius de Nürenberg, Eberhardus comes de Catzenellenboge, comes Albertus de Hohemberg, Ulricus de Hanouwe, Gerlacus de Bruberch, magister Heinricus de Clingenberg aule nostre prothonotarius et quam plures alii nobiles et potentes. In premissorum omnium testimonium et robur presens scriptum conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri.

Datum Erfordie, IIII. Kalend. Augusti, indictione tercia, anno Domini MCC nonagesimo, regni vero nostri anno septimo decimo.


b. Mandat an die benachbarten Fürsten und Herren. — 1290, Juli 31.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex Semper augustus universis archiepiscopis, episcopis, ducibus, marchionibus, comitibus et nobilibus circa Frisiam commorantibus dilectis sibi graciam suam et omne bonum. De fidei puritate, non modica industria et constancia incorrupta nobilis viri Renaldi comitis Gelrie dilecti nostri fidelis sincerius et plenius confidentes, sibi totam Frisiam, que dicitur vulgariter Ostvrieslant, et omnem aliam Frisiam ad nos et ad imperium spectantem, excepta dumtaxat illa parte ad nobilem virum . . comitem de Hollandia pertinente, duximus committendam, dantes sibi liberam potestatem iudicandi, iura et redditus nostros et imperii colligendi et de eisdem, prout sibi visum fuerit esse utile nobis et imperio, disponendi, alios iudices statuendi, novos milites faciendi, reos puniendi et bona imperii recuperandi. Unde universos et singulos vos rogamus plenissimo cum affectu, quatinus ei ad predicta universa et singula sibi a nobis commissa cooperari et assistere efficaciter et fideliter, quocienscumque et quandocumque ab ipso requisiti fueritis, statuatis, ostensuri et exhibituri nobis in hoc vestre sinceritatis et fidelitatis indicia pleniora.

Datum Erfordie, II. Kal. Augusti, indictione tercia, anno Domini millesimo CCLXXXX, regni vero nostri anno XVII.


c. Mandat an die Einwohner. — 1290, Juli 31.

Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis hominibus per totam Frisiam, que vulgariter dicitur Ostvrieslant, et per omnem aliam Frisiam ad nos et imperium spectantem, excepta dumtaxat illa parte ad nobilem virum . . comitem de Hollandia pertinente, dilectis suis fidelibus graciam suam et omne bonum. Fidelitas vestra sciat, quod ad regendum vos et iudicandum inter vos et de vobis, disponendum

de nostris iuribus et redditibus et recipiendum illos redditus et convertendum ad utilitatem

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 143. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_143.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)