Seite:De Zeumer V2 149.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.



Nr. 115. Erhebung des Landgrafen von Hessen in den Reichsfürstenstand. - 1292, Mai 10/11.


A. Privileg König Adolfs, Mai 11.
MG. Const. III, Nr. 476, S. 464 f.

Adolphus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis imperii fidelibus, ad quos presentes pervenerint, graciam suam et omne bonum.

Licet regalis [mu]nificencia erga suos fideles quoslibet sue liberalitatis debeat radios demonstrare, tamen illis, quos fides purior clariorque devocio reddunt magis placidos et acceptos, et presertim eis, qui in dirigendis rei publice negociis nobis poterunt salubriter famulari, debet non immerito uberio[r] gracia et favor sincerior impertiri. Considerantes itaque presignis et illustris Henrici lantgravii Hassie meritis gloriosis, quibus erga nos et imperium multifariam noscitur enitere, eidem Henrico principi nostro et imperii karissimo ac heredibus ipsius imperpetuum castrum Bömeneburg, ad nos spectans et imperium, et opidum Eschenwege, quod idem lantgravius cum pertinenciis et iuribus suis, ad se titulo proprietatis pertinens, ut dicebat, in nostris manibus libere resignavit, cum omnibus iuribus et pertinenciis eorum, possessionibus vel quasi, sive sint in agris cultis vel non cultis, nemoribus, campis, pascuis, vineis, pratis, piscinis, aquis aquarumve decursibus et generaliter aliis, quocumque nomine censeantur, concessimus et contulimus, concedi[mus] et conferimus per presentes, ut ab ipso . . lantgravio et heredibus suis iugiter teneantur et possideantur a nobis necnon . . successoribus [n]ostris in regno Romanorum et a sacro imperio in feodum nomine principatus, quodque idem lantgravius et sui heredes specialiter racione predictarum possessionum et bonorum pro principibus habeantur et radeant nitoribus gaudeantque suffragiis, honoribus ac privilegiis principatus. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et maiestatis nostre sigilli munimine roborari.

Dat. et actum apud Frankenvorthe, V. Idus Maii, anno Domini millesimo ducentesimo nonogesimo secundo, indicc. quinta, regni vero nostri anno primo.


B. Kurfürstlicher Willebrief, Mai 10.
MG. Const. III, Nr. 477. 478, S. 465 f.

Wir drucken das Exemplar des Erzbischofs von Mainz, gleichlautende Ausfertigungen sind überliefert vom Pfalzgrafen bei Rhein und Markgraf Otto mit dem Pfeil von Brandenburg, fast gleichlautende von Markgraf Otto dem Langen von Brandenburg und dem Herzog von Sachsen.

Nos Gerhardus Dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus sacri imperii per Germaniam archicancellarius ad universorum sacri imperii Romanorum fidelium noticiam volumus pervenire, quod nos consideratis presignis illustris Heinrici lantgravii Hassie domini amici nostri karissimi, meritis gloriosis, quibus erga sacrum Romanorum imperium multifariam multisque modis dinoscitur enitere, infeodacionem inferius annotatam per serenissimum dominum nostrum dominum Adolfum regem Romanorum illustrem anno Domini millesimo ducentesimo nonogesimo secundo, sexto Idus Maii, indiccione quinta factam, videlicet quod castrum Bömeneburg et opidum Eschenwege, quod idem dominus langravius cum pertinenciis suis ad se titulo proprietatis pertinuisse asseruit et asserit cum omnibus iuribus eorum et pertinenciis, possessionibus vel quasi, sive sint in agris cultis vel non cultis, nemoribus, campis, vineis, pascuis, pratis, piscinis, aquarum decursibus et generaliter quocumque nomine censeantur, a dicto domino H. lantgravio necnon suis heredibus imperpetuum teneantur a domino nostro rege predicto necnon suis successoribus in regno Romanorum et possideantur in feodum nomine principatus. Quodque idem dominus lantgravius

et sui heredes racione illarum possessionum specialiter pro principibus imperii habeantur

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 149. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_149.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)