Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit | |
|
Iohannis Baptiste proximam continuato, magnifici principes, videlicet dominus Albertus
dux Saxonie pro se ac illustri L(udewico) comite palatino Reni procuratorio nomine
et dominus O(tto) ,cum telo‘, dominus Heinricus et dominus Hermannus marchiones
de Brandenburg et alii quam plures regni Alemanie principes, comites et barones nobiscum,
qui vices gessimus venerabilis patris domini Wicboldi sancte Coloniensis ecclesie
archiepiscopi necnon excellentissimi principis domini Wenczeslai regis Bohemie iuxta
speciale mandatum principum eorundem et potestatem plenam et liberam nobis traditam
ab eisdem ad universa et singula, que in superioribus sunt expressa et eciam que
sequuntur, convenerunt loco et terminis supradictis.
5. Cum quibus et aliis sapientibus ibidem tunc presentibus inquisicione de predictis et examinacione habita diligenti dominus Adolfus rex predictus per honestorum virorum quam plurium viva testimonia et alia legitima documenta inventus fuit de premissis excessibus et criminibus publice et notorie irretitus.
6. Insuper rex predictus tanto regimini tanteque potestati inventus est insufficiens et inutilis, prout dura gwerrarum turbacio, que in diversis regni Alemanie partibus miserabiliter invaluit per ipsum et suos, per quos sedari pocius debuerat, detestabiliter excitata docuit manifeste.
7. Igitur super premissis cum principibus electoribus, episcopis, prelatis, ducibus, comitibus, baronibus et sapientibus omnibus ibidem presentibus deliberacione prehabita diligenti de communi consilio et voluntate omnium ac consensu unanimi illorum, quorum intererat, predictum dominum Adolfum, qui se regno reddidit tam indignum quique propter suas iniquitates et causas prescriptas a Deo, ne regnet amplius, est eiectus, privatum regno, cui hactenus prefuit, a Domino ostendimus denunciamus privatum et nichilominus concordi sentencia predictorum principum electorum dictante sentenciando privamus, omnes qui ei iuramento fidelitatis tenentur astricti a iuramento huiusmodi perpetuo absolventes, firmiter inhibendo, ne quisquam de cetero sibi tamquam regi pareat vel intendat.
Acta sunt hec Maguncie, anno Domini MCCLXXX[X]VIII, in vigilia beati Iohannis Baptiste.
Sanctissimo in Christo patri et domino suo domino Bonifacio sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici Boemundus Dei gracia Triverensis, Gerhardus Maguntinensis et Wicboldus Coloniensis ecclesiarum archiepiscopi, Rudolfus comes Palatinus Reni dux Bawarie, Albertus dux Saxonie et Otto marchio Brandemburgensis, Romanorum regis de iure et antiqua consuetudine electores, devota pedum oscula beatorum.
(1) Vacante iam pridem Romano regno per mortem dive recordacionis domini Adolfi quondam Romanorum regis, nos principes prefati apud Magunciam pro salubri status imperii reformacione et pro celeri Romanorum regis futuri creacione necnon propter evidentem tocius reipublice utilitatem et urgentem sacri imperii necessitatem convenientes in unum, post varios et diversos tractatus inter nos habitos, pensata reipublice utilitate, omnium nostrum voluntate unanimi et consensu prefixa fuit dies ad eligendum personam ydoneam in regem Romanorum, videlicet VI. Kal. Augusti in civitate Frankenford, loco ad hoc debito et consueto.
(2) Qua die vocatis omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt comode interesse, convenientes ibidem post varium et maturum cum omnimoda sollicitudine de futuri Romanorum regis electione, diligenti premissa deliberacione, tractatum, primitus Spiritus sancti gracia invocata, in illustrem virum dominum Albertum ducem Austrie et Styrie, virum utique nobilem et potentem, de regali prosapia procreatum, laudabilia
strennuitatis paterne vestigia imitantem, in omni virtuositate morum et conversacionis
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 155. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_155.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)