Seite:De Zeumer V2 178.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sortiti sumus, set ea pocius detexissent, approbassent et lacius conmendassent. Hec veritas racione iuvatur, canonibus et legibus fulcitur et summorum utriusque iuris doctorum sentenciis conprobatur ac usu et consuetudine que sunt longissimi temporis declaratur. —

20. Nos igitur, qui divina disposicione constituti sumus propugnator et defensor fidei Christiane [1] et sacrosancte Romane ecclesie advocatus necnon sacri [Romani] imperii rex et princeps, .... [habentes dictum apostolicum merito et racionabiliter suspectum contra nos in premissis ac] sencientes nos et iura imperii ac nostra, .... graviter et enormiter supradictis de causis aggravatos esse ...., a supradictis gravaminibus .... et a processibus dicti summi pontificis .... [et a non suo iudice] contra nos factis et confictis in hiis scriptis sacrum [2] proxime futurum concilium generale nomine nostro et omnium huic appellacioni adherencium et adherere volencium appellamus et apostolos petimus. —

Lecta et interposita est hec appellatio ... (Folgen Angaben über Ort, Zeit und Zeugen).


B. Die Sachsenhäuser Appellation vom 22. Mai 1324.
MG. Const. V, Nr. 909, S. 723 ff.

Ich gebe den Text der ursprünglichen Fassung A, welche auf Verlangen des Königs durch die Fassung B (a. a. O. Nr. 910, S. 745 ff.) ersetzt werden sollte. Zwar wurde diese letztere am 22. Mai 1324 zu Sachsenhausen veröffentlicht, im übrigen aber durch die Kanzlei die Fassung A hinter dem Rücken des Königs verbreitet. Vgl. Neues Archiv XXXVII, S. 219 ff.

1. Nos Ludwicus Dei gratia Romanorum rex semper augustus proponimus contra Iohannem qui se dicit papam vicesimum secundum, quod inimicus sit pacis et intendit ad discordias et scandala suscitanda non solum in Ytalia, quod notorium est, sed etiam in Alemania. —

5. Item non recogitat, quod beato Silvestro pape latenti tunc temporis in spelunca magnificentissime contulit Constantinus, quicquid ecclesia libertatis hodie obtinet vel honoris. Ipse autem Silvestri successor, ut dicit, male respondet imperio de predictis, immo sacrum imperium exterminare conatur per fas et nefas et per omnem modum suos fideles et devotos destruere, sicut patet in processu nuper contra sacrum imperium et nos et iusticiam nostram facto. In quo eciam abutitur notorie plenitudine potestatis, que nonnisi ad edificacionem ecclesie datur. Et cum non possit iudicare nec debeat nisi secundum iusticiam, malitiose et iniuriose iuris pervertit ordinem, processus suos fundando super notoriis, que tamen non solum non sunt notoria, sed manifeste falsa, ut in suis processibus clare patet. —

10. Item patet aperte in processu, si tamen processus dici possit, qui excessus est potius censendus, quem nuper fecisse dicitur, quod ad exterminium et destructionem sacri tendit imperii et notabile preiudicium nostre iusticie atque iuris et ad perpetuum gravamen et preiudicium principum imperii electorum et ad destruendas et annullandas consuetudines imperii approbatas rationabiles et prescriptas et servatas in factis et processibus imperii ab eo tempore, cuius memoria contrarii non existit, ut patet in omnibus et singulis infrascriptis capitulis.

11. Primo quia ille censetur in concordia electus ad imperium, qui a maiori parte electorum, puta a quatuor electus fuerit. Et tamen cum nos fuerimus non solum a maiori parte, immo a duabus partibus principum electorum electus, sicut notorium est, tamen temerarius et falsitatis amator et veritatis et iusticie inimicus falso dicere dicitur, electionem nostram in discordia factam esse, quod est contra consuetudines approbatas

imperii et in preiudicium principum imperii electorum et in preiudicium sacri imperii

  1. katholice N
  2. statt sacrum - generale hat N sanctam sedem apostolicam.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 178. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_178.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)