Seite:De Zeumer V2 190.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ambobus utile reputaveris, pro nostris et tuis serviciis et auxiliis vel ad supersedendum, quominus contra nos ambos et sacrum nostrum regnum et imperium ac dictum comitatum nostrum faciant, prout tibi visum fuerit, conquirendi certasque promissiones et obligaciones propter hoc tam in pecuniis quam aliis rebus ipsis nostro nomine faciendi, hiis quoque, cum quibus sic convenciones nostro nomine feceris, et aliis etiam creditoribus nostris assignationes et deputationes super bonis nostris quibuslibet faciendi, prout tua viderit providencia expedire, ita tamen, quod ad aliquam alienacionem puram et qua simpliciter transfertur dominium bonorum nostrorum immobilium non procedas; item rebelles et adversantes nobis necnon homagii, obsequii aut fidelitatis debitum nobis aut tibi nostro nomine infra tempora iure aut consuetudine prefinita impendere non curantes coram te evocandi ipsosque feodis et bonis suis a nostro culmine seu sacro regno aut imperio vel predicto comitatu nostro dependentibus imperpetuum vel ad tempus privandi aut privatos nunciandi ipsosque a perceptione fructuum suspendendi et fructus ipsos sequestrandi, ipsos etiam per te vel alios diffidandi, conpellendi et cohercendi penis, viis et remediis oportunis, offensas quoque in nostram maiestatem commissas et satisfactiones obinde debitas vel prestandas remittendi, uniones et ligas illicitas prohibendi et penitus dissolvendi, advocatos quoque provinciales et alios officiatos dictarum regionum et partium adiacentium necnon dicti nostri comitatus ordinandi, instituendi, destituendi et removendi ab eisque rationes et computaciones exigendi, recipiendi et reliqua rationum ab eisdem similiter exigendi, petendi et recipiendi ipsosque absolvendi et quitandi ab eisdem et, quos in commisso ipsis officio vel alias deliquisse inveneris, puniendi et pro modo culpe seu excessuum cohercendi, pacem insuper generalem cum … principibus, … nobilibus et civitatibus dictarum regionum et partium communiter vel divisim, prout expedire videris, statuendi et ordinandi, monetas cudendi, mutandi et refutandi, thelonea super alveum Reni et alibi super terram et aquas secundum tue discretionis arbitrium moderandi, minuendi et augmentandi, antiqua tollendi et nova instituendi, mutandi et de loco ad locum transferendi et eadem revocandi et prohibendi, necnon … procuratorem vel … procuratores pro fisco regio statuendi et eosdem revocandi, quelibet ad fiscum nostrum devoluta nunc et in posterum ad ius nostrum requirendi et revocandi, alium vel alios in quibuslibet negociis sive causis vice et auctoritate nostra subdelegandi et eosdem revocandi, de … Iudeis, servis camere nostre, et eorum statu, sturis et serviciis disponendi, collectas et subsidia et emendas super excessibus suis ab eisdem petendi et recipiendi et eos ad eorum solutionem vice et auctoritate nostra constringendi, feoda et iura dicti Romani regni nostri distracta ad ius et proprietatem nostram et imperii revocandi; et illud idem de bonis et iuribus dicti comitatus nostri Lutzillimburgensis alienatis vel distractis faciendi; necnon omnia alia et singula exercendi et expediendi, que circa premissa et quodlibet eorum fuerint necessaria vel etiam oportuna.

(IV) Et quia omnia et singula nobis expediencia non possunt faciliter nominatim seu specifice exprimi vel in singulis capitulis denominari, committimus et damus tibi in predictis regionibus, partibus adiacentibus et comitatu plenam et liberam amministracionem in omnibus et singulis premissis et eis connexis vel emergentibus seu dependentibus ex eisdem et nichilominus in prorsus extraneis ab eisdem, ita quod omnia in dictis regionibus, partibus et comitatu amministrare, exercere et facere valeas, que liberi et generales amministratores facere possunt de consuetudine vel de iure et que nostra maiestas facere posset, si personaliter interesset, etiam si talia forent, que de iure mandatum seu commissiones requirerent speciales.

Sciturus, quod ratum et gratum habebimus, que in premissis et circa ea duxeris facienda vel disponenda, et contra ea nullatenus fieri permittemus et quod de omnibus et singulis, que nostro nomine vel occasione feceris in premissis vel expenderis sive promiseris, dederis, et de dampnis, que ob premissa vel aliquod eorum sustinueris, stabimus simplici verbo tuo vel litteris tuis patentibus, nec obinde seu premissorum

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 190. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_190.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)