Seite:De Zeumer V2 208.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

pro sacri imperii honore vel oportunitate gerendos omni tempore assumi sine contradictione qualibet et admitti, nec aliquod premissorum ab altero, cum sint et esse debeant inseparabilia, dividi vel ullo tempore debeat separari aut in iudicio vel extra divisim repeti valeat aut evinci vel eciam per sentenciam separari, nec aliquis unum sine alio impetens audiatur. Quod si per errorem vel alias auditus quis fuerit, aut processus, iudicium, sentencia vel aliquid huiuscemodi contra presentem disposicionem nostram emanaverit seu quomodolibet attemptari contigerit, hoc totum et omnia ex hiis et quolibet eorum sequencia eo ipso viribus non subsistant.

[Cap. XXI.] De ordine processionis inter archiepiscopos.

Quoniam autem superius in principio constitucionum nostrarum presencium circa ordinem sessionis ecclesiasticorum principum electorum in consilio et in mensa et alias, quociens imperialem curiam celebrari seu principes electores deinceps cum imperatore vel rege Romanorum congregari contigerit, sufficienter duximus providendum [1] super qua priscis audivimus temporibus pluries disceptatum, expedire credimus eciam processionis et deambulacionis inter eos ordinem diffinire. Quapropter hoc perpetuo imperiali edicto decernimus, ut, quocienscumque in congregacione imperatoris vel regis Romanorum et principum predictorum imperatore vel rege ipso deambulante insignia ante faciem suam portari contigerit, archiepiscopus Treverensis in directa dyametrali linea ante imperatorem vel regem transeat, illique soli medii inter eos ambulent, quos imperialia vel regalia continget insignia deportare. Dum autem imperator vel rex absque insigniis eisdem incesserit, extunc idem archiepiscopus imperatorem vel regem prefato modo precedat, ita quod nemo penitus inter eos medius habeatur, aliis duobus archiepiscopis electoribus loca sua iuxta distinctionem provinciarum suarum circa sessionem superius declaratam eciam circa processionem perpetuo servaturis.

[Cap. XXII.] De ordine processionis principum electorum, et per quos insignia deportentur.

Ad declarandum autem in imperatoris vel regis Romanorum deambulantis presencia processionis ordinem principum electorum, de qua supra fecimus mencionem [2], statuimus, ut, quocienscumque in celebracione imperialis curie principes electores cum imperatore vel rege Romanorum in quibuscumque actibus vel solempnitatibus processionaliter ambulare contigerit et imperialia vel regalia debuerint insignia deportari, dux Saxonie imperialem seu regalem ensem deferens imperatorem seu regem immediate precedat et inter illum et archiepiscopum Treverensem medius habeatur; comes vero Palatinus pomum imperiale portans a latere dextro et marchio Brandemburgensis sceptrum deferens a sinistro latere ipsius ducis Saxonie lineariter gradiantur; rex autem Boemie imperatorem seu regem ipsum immediate nullo interveniente sequatur.

[Cap. XXIII.] De benedictionibus archiepiscoporum in presencia imperatoris.

Quociens insuper in imperatoris vel regis Romanorum presencia missarum solempnia celebrari ac Maguntinensem, Treverensem et Coloniensem archiepiscopos vel duos ex eis adesse contigerit, in confessione, que ante missam dici consuevit, ac in porrectione ewangelii osculandi et pace post Agnus Dei portanda necnon et in benedictionibus post finita missarum solempnia ac eciam ante mensam faciendis et in graciis post cibum acceptum agendis is inter eos ordo servetur, prout de ipsorum consilio duximus ordinandum:

  1. Siehe oben III.
  2. Siehe XXI.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 208. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_208.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)