Seite:De Zeumer V2 214.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Hunc autem proficiendi modum in premissis ponimus observandum, ut relinquatur opcioni parentum: in [1] filios, si quos habuerint, seu proximos, quos in principatibus sibi credunt verisimiliter successuros, ad loca dirigant, in quibus de huiusmodi possint lingwagiis edoceri, vel in propriis domibus pedagogos instructores et pueros consocios in hiis peritos eis adiungant, quorum conversacione pariter et doctrina in lingwis ipsis valeant erudiri.


Nr. 149. (131). Bestallung eines Hofpfalzgrafen durch Kaiser Karl IV. (Auszug). — 1355-1378.
Als Formel überliefert im Collectarius perpetuarum Formarum Johannis de Geylnhusen, herausgeg. v. H. Kaiser, Nr. 32, S. 23—26.

In nomine Domini etc. K. etc. nobili sacri Lateranensis [2] pallacii comiti, suo et imperii sacri fideli, familiari et consiliario secretario et commensali dilecto graciam suam et omne bonum. Licet ad quorumlibet —. Quapropter presenti privilegio notum facimus universis …, quod nos … te tuosque filios ac heredes et successores … creamus prefati nostri Lateranensis pallacii comites palatinos —. Tibi comiti tuisque heredibus masculini sexus … ex nostre imperialis plenitudine potestatis hoc edicto concedimus et volumus, (1) quod possitis ubicumque locorum per sacrum Romanum imperium unusquisque vestrum legitimare spurios quoscumque, naturales quoslibet, natalium defectum pacientes quovis modo, eciamsi fuerint ex dampnato coytu procreati vel incestu … et quod possitis … eos natalibus restituere … et quod possitis eos facere abiles hereditatum, bonorum tam patris quam agnatorum et cognatorum suorum, quod possint succedere quibuscumque tam ex testamento quam ab intestato, et concedere, quod proinde ad honores et dignitates et actus quoslibet legitimos et ad alia omnia admittantur et admissi intelligantur, quemadmodum fuissent de legitimo matrimonio procreati et nati. (2) Item de nostre plenitudine cesaree potestatis tibi comiti tuisque filiis … concedimus ex gracia speciali, ut, si quem actum iudicialem, ultime voluntatis seu inter vivos … in vestra presencia vel alibi … geri contigerit, et eidem actui nostram auctoritatem interposueritis et decretum per vos seu vestrum nuncium vel epistolam, actus ille ex nostra interposicione decreti eo ipso sit firmus et validus —; (3) quod possitis … filios adoptivos [facere, constituere et ordinare, naturales et legitimos vel adoptivos] emancipare … servos eciam manumittere … nataliumque restitucionem concedere eis plenam et ius annulorum aureorum; (4) et quod possitis … omnes contractus, empciones et quaslibet alias acquisiciones, factas eciam per quoscumque officiales, … approbare … confirmare … et eis auctoritatem nostram imperialem interponere —; (5) et quod possitis infantibus, pupillis, adultis furiosis et prodigis … tutores, curatores et cuiuslibet generis administratores constituere …, (6) in confessos facere precepta civilia et breviter omnia, que [sunt] de iurisdiccione voluntaria exercere vel eciam contenciosa, dum tamen inter volentes et prorogantes, et que fiant per modum iurisdiccionis voluntarie …, (7) lesis ex iusta causa in integrum restitucionem concedere (8) doctoresque in iure civili constituere in omnibus civitatibus imperii nostri terrisque et locis, diligenti prius examinacione adhibita a doctoribus collegii civitatum habencium privilegia studii, ipsisque sic examinatis et approbatis licenciam tribuere sacratissimas leges legendi et docendi locorum ubique nostre iurisdiccionis et imperii; (9) et quod possitis facere, constituere et ordinare notarios

et iudices ordinarios …, recepto prius ab eisdem de fidelitate sacro Romano imperio

  1. So die Ueberlieferung, vielleicht für ursprüngliches ut.
  2. Ueber diese Bezeichnung s. Ficker, Forsch. z. Reichs- u. Rechtsgesch. Italiens II, S.112 ff.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 214. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_214.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)