Seite:De Zeumer V2 395.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

herwieder thäte, Uns den halben in Unsere und des Reichs Cammer, und den andern halben Theil dem obgenannten Unserm Vetter und Schwager Hertzog Maximilian in Bayern unnachläßig zu bezahlen, verfallen seyn solle …

Mit Uhrkund dieses Brieffs, mit Unser eigner Hand unterschrieben, und mit Unserer anhangenden güldenen Bulle verfertiget, gegeben in Unserer und des Reiches Stadt Regenspurg den 25. Febr. anno 1623.


Nr. 197. (170). Instrumentum pacis Osnabrugense. — 1648, Okt. 14/24.

Zitiert IPO. — Nach dem Abdruck des Wiener Originals bei F. Philippi, Der Westfälische Friede, Münster 1898, S. 33 ff.; in einer Anzahl von Fällen, namentlich für die Formen der Orts- und Personennamen ist für den nachfolgenden Text auch das Stockholmer Original herangezogen.

INSTRVMENTVM PACIS CÆSAREO-SVECICVM.
In nomine Sacrosanctae et Individuae Trinitatis, Amen.

Notum sit universis et singulis, quorum interest, aut quomodolibet interesse potest: Postquam a multis annis orta in Imperio Romano dissidia motusque civiles eo usque increverant, ut non modo universam Germaniam, sed et aliquot finitima Regna, potissimum vero Sueciam Galliamque ita involverint, ut diuturnum et acre exinde natum sit bellum, primo quidem inter Serenissimum et Potentissimum Principem ac Dominum, Dn. FERDINANDUM II., Electum Romanorum Imperatorem semper Augustum, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. Regem, Archi-Ducem Austriae, Ducem Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Marchionem Moraviae, Ducem Luxemburgiae, Superioris ac Inferioris Silesiae, Wurtembergae et Teckae, Principem Sueviae, Comitem Habspurgi, Tyrolis, Kyburgi et Goritiae, Landgravium Alsatiae, Marchionem Sacri Romani Imperii Burgoviae ac Superioris et Inferioris Lusatiae, Dominum Marchiae Sclavonicae, Portus Naonis, et Salinarum etc. inclytae memoriae, cum suis foederatis et adhaerentibus ex una: Et Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, Dn. GUSTAVUM ADOLPHUM, Suecorum, Gothorum et Vandalorum Regem, Magnum Principem Finlandiae, Ducem Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Dominum etc. inclytae recordationis et Regnum Sueciae eiusque foederatos et adhaerentes ex altera parte: Deinde post eorum e vita decessum, inter Serenissimum et Potentissimum Principem ac Dominum, Dn. FERDINANDUM III. Electum Romanorum Imperatorem semper Augustum, Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. Regem, Archi-Ducem Austriae, Ducem Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Marchionem Moraviae,

Ducem Luxemburgiae, Superioris ac Inferioris Silesiae, Wurtembergae et Teckae, Principem Sueviae, Comitem Habspurgi, Tyrolis, Kyburgi et Goritiae, Landgravium Alsatiae, Marchionem Sacri Romani Imperii Burgoviae ac Superioris et Inferioris Lusatiae, Dominum Marchiae Slavonicae, Portus Naonis et Salinarum etc. cum suis foederatis et adhaerentibus ex una: Et Serenissimam ac Potentissimam Principem ac Dominam, Dn. CHRISTINAM, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginam, Magnam Principem Finlandiae, Ducem Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Dominam, Regnumque Sueciae et eius foederatos et adhaerentes ex altera parte; unde multa Christiani sanguinis effusio cum plurimarum Provinciarum desolatione secuta est: tandem divina bonitate factum esse, ut utrinque de pace universali suscepta sit cogitatio, in eumque finem ex mutua partium conventione Hamburgi die vigesima quinta stylo novo, vel die decima quinta stylo veteri Decembris, Anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo primo inita, constituta sit dies undecima stylo novo, vel prima

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 395. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_395.jpg&oldid=2893347 (Version vom 18.8.2016)