Seite:De Zeumer V2 405.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

et millesimo quingentesimo nonagesimo primo (quatenus huic dispositioni directe vel per indirectum non repugnant) salvae et inviolatae per omnia maneant.

§ 11. Deinde Dünckelspülae, Biberaci et Ravensburgi duo sint Consules, Catholicus unus, alter Augustanae Confessionis, quatuor Secretioris Consilii aequali numero utriusque Religionis. Eadem etiam aequalitas circa Senatum, Iudicium Urbanum, Praefecturam aerarii, ut et alia omnia officia, dignitates ac munera publica observetur. Quoad Praefecturam Iudicii vero, Syndicatum et Secretarios Senatus et Iudicii, nec non quoad alia huiusmodi officia, quae uni tantum personae committuntur, alternatio perpetuo observetur, ita ut demortuo Catholico semper Augustanae Confessioni addictus et vice versa succedat. Quantum ad modum electionis et votorum pluralitatem, nec non curam templorum ac scholarum itemque anniversariam praelectionem huius dispositionis attinet, idem, quod de Augusta dictum est, observetur.

§ 12. Quod ad Civitatem Donawerdam attinet, si in proxime venturis Comitiis universalibus in pristinam libertatem restituenda esse iudicabitur ab Imperii Statibus, eodem gaudeat iure in ecclesiasticis et politicis, quo caeterae Imperii liberae Civitates vigore huius Transactionis gaudent; salvis tarnen quoad hanc Civitatem eorum, quorum interest, iuribus.

§ 13. Terminus autem anni millesimi sexcentesimi vigesimi quarti nullum praeiudicium creare debet iis, qui ex capite Amnestiae aut aliunde restituendi veniunt.

§ 14. III. Bona ecclesiastica immediata quod attinet, sive sint Archiepiscopatus, Episcopatus, Praelaturae, Abbatiae, Baliviae, Praepositurae, Commendae, sive liberae fundationes seculares, aut alia una cum reditibus, pensionibus aliisque quocunque nomine signatis, seu in urbibus seu ruri sitis, ea seu Catholici, seu Augustanae Confessionis Status die prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti possederint, omnia et singula, nullo plane excepto, eius Religionis consortes, qui dicto tempore in reali eorum possessione fuerunt, usque dum de Religionis dissidiis per Dei gratiam conventum fuerit, tranquille et imperturbate possideant; neutrique parti liceat alteri seu in iudicio, seu extra, negotium facessere, multo minus turbas aut impedimentum aliquod inferre. Si vero, quod Deus prohibeat, de Religionis dissidiis amicabiliter conveniri non possit, nihilominus haec Conventio perpetua sit et pax semper duratura.

§ 15. Si igitur Catholicus Archiepiscopus, Episcopus, Praelatus aut Augustanae Confessioni addictus in Archiepiscopum, Episcopum, Praelatum electus vel postulatus, solus aut una cum capitularibus, seu singulis, seu universis, aut etiam alii Ecclesiastici Religionem imposterum mutaverint, excidant illi statim suo iure, honore tamen famaque illibatis, fructusque et reditus citra moram et exceptionem cedant, capituloque, aut cui id de iure competit, integrum sit, aliam personam Religioni ei, ad quam beneficium istud vigore huius Transactionis pertinet, addictam, eligere aut postulare, relictis tamen Archiepiscopo, Episcopo, Praelato etc. decedenti fructibus et reditibus interea perceptis et consumptis. Si ergo Status, seu Catholici seu Augustanae Confessioni addicti, Archiepiscopatibus, Episcopatibus, beneficiis aut praebendis suis immediatis a die prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti, iudicialiter aut extraiudicialiter exciderint, aut quocunque modo turbati fuerint, vigore harum illico tam in ecclesiasticis quam politicis, omnibus novationibus abolitis, restituantur, ita quidem, ut quaecunque bona ecclesiastica immediata die prima Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vicesimi quarti Catholico praesule regebantur, Catholicum caput recipiant, et vicissim quae dicto anno dieque Augustanae Confessioni addicti possidebant, retineant etiam imposterum; remissis tamen, quae una pars contra alteram praetendere posset, perceptis interea fructibus, damnis et expensis.

§ 16. IV. In omnibus Archiepiscopatibus, Episcopatibus et reliquis fundationibus immediatis iura eligendi et postulandi iuxta cuiusque loci consuetudines et statuta antiqua illibata maneant, quatenus illa Imperii constitutionibus, Transactioni

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 405. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_405.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)