Seite:De Zeumer V2 412.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

migrare non cogantur. In iis locis, ubi Catholici et Augustanae Confessionis Status ex aequo iure Superioritatis fruuntur, tam ratione publici exercitii, quam aliarum rerum Religionem concernentium idem Status maneat, qui fuit anno dieque supradictis.

§ 44. Sola criminalis iurisdictio, Cent-Gericht, solumque ius gladii et retentionis, patronatus, filialitatis neque coniunctim neque divisim Ius reformandi tribuunt. Quae itaque hoc colore reformationes hucusque irrepserunt pactisve intrusa sunt, cassantor, gravati restituuntor, et imposterum ab eiusmodi penitus abstinetor.

§ 45. XV. Ratione redituum cuiuscunque generis ad bona ecclesiastica eorumque possessores pertinentium, ante omnia observetur id, quod in Pace Religionis § Dagegen sollen die Stände der Augspurgischen Confeßion etc. et § Alsdann auch denen Ständen der alten Religion etc. [1] dispositum invenitur.

§ 46. Illi vero reditus, census, decimae, pensiones, quae vigore iam dictae Pacis Religionis Statibus Augustanae Confessionis ob immediatas vel mediatas fundationes ecclesiasticas, ante vel post Pacem Religiosam acquisitas, e Catholicorum provinciis debentur, quorumque in possessione vel quasi percipiendi anno 1624. die prima Ianuarii fuerunt, absque ulla exceptione solvantur; si alicubi etiam Augustanae Confessionis Status quaedam protectionis, advocatiae, aperturae, hospitationis, operarum aut alia iura in Catholicorum ecclesiasticorum ditionibus et bonis, sive intra sive extra territorium sitis, legitimo usu aut concessione habuerunt, quemadmodum etiam Catholici Status, si quid eiusmodi ipsis circa bona ecclesiastica Augustanae Confessionis Statibus acquisita competit, omnes ex aequo iura sua pristina retineant; ita tamen, ut ne per usum eiusmodi iurium bonorum ecclesiasticorum reditus nimium praegraventur et exhauriantur.

§ 47. Reditus etiam, nec non decimae, canones et pensiones Augustanae Confessionis Statibus, fundationibus iam destructis et collapsis, ex alienis territoriis debitae, iis exsolvantur, qui anno 1624. die prima Ianuarii in possessione perceptionis vel quasi fuerunt. Quae vero ab anno 1624. destructae fuerunt, aut in futurum concident, earum pensiones etiam in alienis territoriis Domino destructi monasterii seu loci, in quo id situm fuit, exsolvantur. Quae itidem fundationes die prima Ianuarii anni 1624. in possessione vel quasi iuris decimandi e bonis novalibus in alieno territorio fuerunt, sint etiam imposterum, nihil autem novi iuris quaeratur. Inter caeteros Status Imperii et subditos id iuris esto, quod ius commune vel cuiusque loci consuetudo et observantia de decimis ex bonis novalibus constituunt, aut per pactiones voluntarias conventum est.

§ 48. XVI. Ius dioecesanum et tota iurisdictio ecclesiastica cum omnibus suis speciebus contra Augustanae Confessionis Electores, Principes, Status, comprehensa libera Imperii Nobilitate, eorumque subditos, tam inter Catholicos et Augustanae Confessioni addictos, quam inter ipsos solos Augustanae Confessionis Status usque ad compositionem Christianam dissidii Religionis suspensa esto, et intra terminos territorii cuiusque ius dioecesanum et iurisdictio ecclesiastica se contineat. Ad consequendos tamen reditus, census, decimas et pensiones in iis Augustanae Confessionis Statuum ditionibus, ubi Catholici anno 1624. notorie in possessione vel quasi exercitii iurisdictionis ecclesiasticae fuerunt, utantur eadem posthac quoque, sed non nisi in exigendis hisce pensionibus, nec procedatur ad excommunicationem nisi post tertiam demum denunciationem. Catholicorum Augustanae Confessioni addicti Status provinciales et subditi, qui anno 1624. ecclesiasticam iurisdictionem agnoverunt, in iis casibus modo dictae iurisdictioni subsint, qui Augustanam Confessionem nullatenus concernunt, modo ipsis occasione processus nihil iniungatur Augustanae Confessioni vel conscientiae repugnans. Eodem etiam iure Augustanae Confessionis Magistratuum Catholici subditi censeantur, inque hos, qui anno 1624. publicum Religionis Catholicae exercitium habuerunt, ius dioecesanum, quatenus Episcopi illud dicto anno quiete in eos exercuerunt, salvum esto.

  1. Oben Nr. 189, $ 16. 21.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 412. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_412.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)