Seite:De Zeumer V2 423.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


§ 13. Tertio: Omnia loca, quae praesidiis Suedicis insessa tenentur per Marchiam Brandenburgicam.

§ 14. Quarto: Omnes Commendas et bona ad Ordinem Equestrem Divi Iohannis spectantia, quae extra territoria Regiae Maiestati Regnoque Sueciae cessa continentur, una cum actis et regestis caeterisque literariis documentis originalibus haec loca iuraque restituenda concernentibus, communibus vero et utramque, nempe tam Citeriorem quam Ulteriorem Pomeraniam afficientibus, in autbentica et probante forma, quae in Archivo et Cartophylaciis Aulae Stetinensis vel alibi intra vel extra Pomeraniam reperiuntur.

Articulus XII.

§ 1. Pro eo vero, quod Duci Megapolitano Suerinensi, Dn. Adolpho Friderico, in alienatione Civitatis portusque Wismariensis decedit, competant ipsi eiusque haeredibus masculis Episcopatus Suerinensis et Ratzenburgensis iure perpetui et immediati feudi (salvo tamen Domus Saxonico-Lauenburgicae aliorumque vicinorum, ut et dictae Dioeceseos hinc inde competenti iure) cum omnibus iuribus, documentis literariis, archivo, rationariis aliisque pertinentiis et potestate extinguendi canonicatus utrobique post praesenti tempore residentium canonicorum decessum omnesque reditus mensae Ducali applicandi, eoque nomine habeat sessionem in Conventibus Imperii et Circuli Saxoniae Inferioris cum duplici Principis titulo et voto. Etsi vero eiusdem ex fratre nepos Dn. Gustavus Adolphus, Dux Megapolitano-Gustrovieniss, antehac designatus fuerat Administrator Ratzenburgensis, quia tamen ipsi non minus, quam patruo beneficium restitutionis in suos Ducatus obtigerat, aequum visum est, ut patruo cedenti Wismariam, ipse vicissim hunc cedat Episcopatum. Conferentur autem dicto Duci Gustapho Adolpho, eo nomine compensationis ergo, duo canonicatuum, iuxta modernam compositionem gravaminum ad Augustanae Confessioni addictos pertinentium, beneficia, unum in Eeclesia Cathedrali Magdeburgensi, alterum in Halberstadiensi primum vacatura.

§ 2. Quod deinde ad praetensos duos canonicatus in Eeclesia Cathedrali Argentinensi attinet, si quid eo nomine Statibus Augustanae Confessionis iuxta praesentem Transactionem competit, familiae Ducum Mecklenburgensium ex huiusmodi proventibus duorum canonicatuum portiones concedantur, absque tamen praeiudicio Catholicorum. Quod si vero contigerit lineam masculinam Suerinensem deficere, superstite Gustroviana, tum haec iterum ipsi succedat.

§ 3. Pro maiori vero dictae Domus Mecklenburgensis satisfactione cedant ipsi commendae Ordinis Equestris Divi Iohannis Hierosolymitani, Mirow et Nemeraw, in isto Ducatu sitae, vigore dispositionis in Artic. V. § IX. supra expressae, in perpetuum, donec de controversiis Religionis in Imperio conventum fuerit, et quidem lineae Suerinensi Mirow, lineae vero Gustroviensi commenda Nemeraw sub hac conditione, ut dicti Ordinis consensum ipsi procurare eidemque, nec non Domino Electori Brandenburgico, tanquam eius Patrono, quotiescunque casus evenerit, hactenus praestari solita, porro quoque praestare teneantur.

§ 4. Confirmabit etiam Caesarea Maiestas eidem vectigalia ad Albim, antehac obtenta, in perpetuum, concessa insuper immunitate a tributis Imperii futuro tempore citra causam satisfactionis Militiae Suedicae indicendis, donec summa ducentiorum millium thalerorum Imperialium compensata fuerit. Cassetur insuper praetensum debitum Wingerschianum, utpote ex causa belli ortum, processibus etiam et decretis desuper emanatis penitus annullatis, ita ut neque Duces Megapolitani, neque Civitas Hamburgensis eo nomine imposterum unquam conveniri possint vel debeant.

Articulus XIII.

§ 1. Cum Domus Ducalis Brunsvicensis et Lüneburgensis ob Pacem publicam melius faciliusque stabiliendam cesserit Coadiutoriis in Archiepiscopatus Magdeburgensem

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 423. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_423.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)