Seite:De Zeumer V2 429.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.




Articulus XVI.

§ 1. Simulatque vero Instrumentum Pacis a Dominis Plenipotentiariis et Legatis subscriptum et signatum fuerit, cesset omnis hostilitas, et quae supra conventa sunt, utrinque e vestigio executioni mandentur.

§ 2. Imprimis quidem Imperator ipse per universum Imperium edicta promulget et serio mandet iis, qui hisce pactis et hac Pacificatione ad aliquid restituendum vel praestandum obligantur, ut sine tergiversatione et noxa intra tempus conclusae et ratificandae Pacis praestent et exequantur transacta, iniungendo tam Directoribus, Ausschreibenden Fürsten, quam Praefectis militiae circularis, Creiß-Obristen, ut ad requisitionem restituendorum iuxta ordinem executionis et haec pacta restitutionem cuiusque promoveant et perficiant. Inseratur etiam edictis clausula, ut, quia Circuli Directores, die Ausschreibenben Fürsten, aut Praefecti militiae circularis, Creiß-Obristen, in causa vel restitutione propria minus idonei executioni esse censentur, hoc in casu, itemque si Directores vel Praefectum militiae circularis repudiare commissionem contingat, vicini Circuli Directores aut Praefecti militiae circularis eodem executionis munere etiam in alios Circulos ad restituendorum requisitionem fungi debeant.

§ 3. Quodsi etiam restituendorum aliquis Caesareanos Commissarios ad alicuius restitutionis, praestationis vel executionis actum necessarios censuerit, quod ipsorum optioni relinquitur, etiam illi sine mora dentur.

§ 4. Quo casu ut rerum transactarum effectus tanto minus impediatur, tam restituentibus quam restituendis liceat statim conclusa et subscripta Pacificatione binos aut trinos utrinque nominare Commissarios, e quibus Caesarea Maiestas unum a restituendo, alterum a restituente nominatum, pares tamen numero ex utraque Religione eligat, quibus iniungatur, ut omnia, quae vigore huius Transactionis oportet, absque mora exequantur. Sin autem restituentes Commissarios nominare neglexerint, Caesarea Maiestas ex iis, quos restituendus nominaverit, unum deliget, aliumque pro suo arbitrio, observata tamen utrobique diversae Religioni addictorum paritate, adiunget, quibus commissionem executionis demandabit, non obstantibus exceptionibus in contrarium factis. Ipsi deinde restituendi mox a conclusione Pacis de transactorum tenore notum faciant interessatis aliquid restituturis.

§ 5. Omnes denique et singuli, sive Status, sive communitates, sive privati, sive clerici, sive seculares, qui vigore huius Transactionis eiusdemque regularum generalium vel specialis expressaeque alicuius dispositionis ad restituendum, cedendum, dandum, faciendum, aut aliud quid praestandum obstricti sunt, teneantur statim post promulgata Caesarea edicta et factam restituendi notificationem, sine omni tergiversatione vel oppositione clausulae salvatoriae, sive generalis, sive specialis, alicuius supra in Amnestia positae, aut quacunque alia exceptione, itemque sine noxa aliqua, omnia, ad quae obligantur, restituere, cedere, dare, facere et praestare.

§ 6. Nec Directorum et Praefectorum circularis militiae aut Commissariorum executioni quisquam, sive Status, sive miles, praesertim praesidiarius, sive quilibet alius, sese opponat, sed potius executoribus assistant, liberumque sit dictis executoribus, contra eos, qui executionem quovis modo impedire conantur, suis vel etiam restituendorum viribus uti.

§ 7. Deinde omnes et singuli utriusque partis captivi, sine discrimine sagi vel togae, eo modo, quo inter exercituum Duces cum Caesareae Maiestatis approbatione conventum est, vel adhuc convenietur, liberi dimittantur.

§ 8. Denique pro militiae Suedicae exauctoratione omnes et singuli Electores, Principes et reliqui Status, comprehensa libera et immediata Imperii Nobilitate (salva tamen requisitione hactenus in talibus casibus usitata libertateque et exemptione in futurum salvis) Septem sequentium Circulorum Imperii, Electoralis Rhenani, Superioris Saxonici, Franconici, Suevici, Superioris Rhenani, Westphalici et Inferioris Saxonici, teneantur

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 429. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_429.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)