Seite:De Zeumer V2 431.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

§ 13. Restitutione ex capite Amnestiae [1] et Gravaminum [2] facta, liberatis captivis, ratihabitionibus commutatis et praestitis iis, quae de primo solutionis termino supra conventa sunt, omnia utriusque partis militaria praesidia, sive Imperatoris eiusque sociorum et foederatorum, sive Reginae Regnique Sueciae et Landgraviae Hassiae, eorumque foederatorum et adhaerentium, aliove quocunque nomine imposita fuerint, ex Civitatibus Imperii ac omnibus aliis locis restituendis, sine exceptionibus, mora, damno et noxa, pari passu educantur.

§ 14. Loca ipsa, civitates, urbes, oppida, arces, castella, fortalitia, tam quae per regnum Bohemiae aliasque terras Imperatoris domusque Austriacae haereditarias, quam caeteros Imperii Circulos a partibus belligerantibus supradictis occupata et retenta vel per armistitii unius vel alterius partis vel quemcunque alium modum concessa sunt, prioribus et legitimis suis possessoribus et dominis, sive mediati, sive immediati Imperii Status sint, tam ecclesiasticis, quam secularibus, comprehensa libera Imperii Nobilitate, absque mora restituantur liberaeque eorum dispositioni sive de iure et consuetudine, sive vigore praescntis Transactionis competenti permittantur, non obstantibus ullis donationibus, infeudationibus, concessionibus (nisi ultro et spontanea Status alicuius voluntate alicui factae sint vel fuerint), obligationibus, pro redimendis captivis aut avertendis devastationibus incendiisque datis aut aliis quibuscunque titulis, in priorum legitimorum dominorum possessorumve praeiudicium acquisitis, cessantibus etiam pactis et foederibus aut quibuscunque aliis exceptionibus praedictae restitutioni adversantibus, quae omnia pro nullis haberi debent; salvis tamen iis, quae et quatenus in praecedentibus articulis circa Reginae Regnique Sueciae, ut et quorundam Electorum et Principum Imperii Romani satisfactionem vel aequivalentem recompensationem, sive aliter speciatim excepta et disposita sunt. Atque haec restitutio locorum occupatorum, tam a Caesarea Maiestate, quam a Regia Maiestate Sueciae et utriusque sociis foederatis et adhaerentibus, fiat reeiproce et bona fide.

§ 15. Restituantur etiam Archiva et documenta literaria aliaque mobilia, ut et tormenta bellica, quae in dictis locis tempore occupationis reperta sunt et adhuc ibi salva reperiuntur. Quae vero post occupationem aliunde eo invecta sunt, sive in proeliis capta, sive ad usum et custodiam eo per occupantes illata fuerunt, una cum annexis ut et bellico apparatu iisdem quoque secum exportare et avehere liceat.

§ 16. Teneantur subditi cuiusque loci, decedentibus praesidiis et militibus currus, equos et naves, cum necessario victu, pro omnibus necessariis avehendis ad loca in Imperio destinata absque pretio subministrare, quos currus, equos et naves restituere debent Praefecti praesidiorum militumque hoc modo discedentium sine dolo et fraude. Liberent etiam Statuum subditi se invicem ab hoc onere vecturae de uno territorio in aliud, donec ad loca in Imperio destinata pervenerint; nec praesidiorum aut aliis militiae Praefectis aut Officialibus liceat subditos eorumque currus, equos, naves et similia eorum usibus commodata omnia vel singula extra Dominorum suorum, multo minus Imperii fines secum trahere eoque nomine obsidibus cavere teneantur.

§ 17. Reddita vero, sive maritima et limitanea, sive mediterranea fuerint, dicta loca ab ulterioribus omnibus durantibus hisce bellorum motibus introductis praesidiis, perpetuo posthac libera sunto et Dominorum suorum (salvo de caetero cuiusque iure) liberae dispositioni relinquantur.

§ 18. Nulli autem Civitati vel nunc vel in futurum ulli praeiudicio damnove cedat, quod ab alterutra parte belligerantium occupata et insessa fuerat; sed omnes et singulae cum omnibus et singulis civibus et incolis, tam universalis Amnestiae quam caeteris huius Pacificationis beneficiis gaudeant; iisque de caetero omnia sua iura et privilegia in sacris et profanis, quae ante hos motus habuerunt, sarta tectaque maneant, salvis tamen iuribus Superioritatis cum inde dependentibus pro singulis quarumcunque Dominis.

  1. Art. II.
  2. Art. V.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 431. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_431.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)