Seite:De Zeumer V2 433.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


cum parte laesa consiliis viribusque, arma sumere ad repellendam iniuriam, a passo moniti, quod nec amicitiae nec iuris via locum invenerit; salva tamen de caetero uniuscuiusque iurisdictione iustitiaeque iuxta cuiusque Principis aut Status leges et constitutiones competenti administratione.

§ 7. Et nulli omnino Statuum Imperii liceat ius suum vi vel armis persequi, sed si quid controversiae, sive iam exortum sit, sive posthac inciderit, unusquisque iure experiatur; secus faciens reus sit fractae Pacis. Quae vero iudicis sententia definita fuerint, sine discrimine Statuum executioni mandentur, prout Imperii leges de exequendis sententiis constituunt.

§ 8. Ut etiam Pax publica tanto melius conservari possit, redintegrentur Circuli, et statim ac undecunque turbarum vel motuum aliqua inita apparent, observentur ea, quae in constitutionibus Imperii de Pacis publicae executione et conservatione disposita sunt.

§ 9. Quoties autem milites quavis occasione aut quocunque tempore per aliorum territoria aut fines aliquis ducere velit, transitus huiusmodi instituatur eius, ad quem transeuntes milites pertinent, sumptu atque adeo sine maleficio, damno et noxa eorum, quorum per territoria ducuntur; ac denique omnino observentur, quae de conservatione Pacis publicae Imperii constitutiones decernunt et ordinant.

§ 10. Hac Pacificatione comprehendantur ex parte Serenissimi Imperatoris omnes suae Maiestatis foederati et adhaerentes, imprimis Rex Catholicus, Domus Austriaca, Sacri Romani Imperii Electores et Principes, interque eos etiam Dux Sabaudiae caeterique Status, comprehensa libera et immediata Imperii Nobilitate, et Civitates Anseaticae; item Rex Angliae, Rex et Regna Daniae Norvegiaeque cum annexis Provinciis, ut et Ducatu Schleswicensi, Rex Poloniae, Dux Lotharingiae, omnesque Principes et Respublicae Italiae Ordinesque foederati Belgii et Helvetiae [1] Rhetiaeque, Princeps etiam Transylvaniae.

§ 11. Ex parte vero Serenissimae Reginae Regnique Sueciae, omnes eius foederati et adhaerentes, imprimis Rex Christianissimus, tum Electores, Principes, Status, libera et immediata Imperii Nobilitate comprehensa, et Civitates Anseaticae; item Rex Angliae, Rex et Regna Daniae Norvegiaeque cum annexis Provinciis, ut et Ducatu Schleswicensi, Rex Poloniae, Rex et Regnum Lusitaniae, Magnus Dux Muscoviae, Respublica Veneta, foederatum Belgium, Helvetii Rhetique et Princeps Transylvaniae.

§ 12. In quorum omnium et singulorum fidem maiusque robur, tam Caesarei, quam Regii Legati, nomine vero omnium Electorum, Principum ac Statuum Imperii ad hunc actum specialiter ab ipsis (vigore Conclusi die 13. Octobris anni infra mentionati facti et ipso die subscriptionis sub sigillo Cancellariae Moguntinae legationi Suedicae extraditi) Deputati, nimirum: Electoralis Moguntinus, Dn. Nicolaus Georgius de Reigersperg, Eques, Cancellarius; Electoralis Bavaricus, Dn. Iohannes Adolphus Krebs, Consiliarius intimus; Electoralis Saxonicus, Dn. Iohannes Leuber, Consiliarius; Electoralis Brandenburgicus, Dn. Iohannes Comes in Sain et Wittgenstein, Dominus in Homburg et Valendar, Consiliarius intimus; nomine Domus Austriacae, Dn. Georgius Ulricus, Comes a Wolckenstein, Consiliarius Caesareo-Aulicus; Dn. Cornelius Gobelius, Episcopatus Bambergensis Consiliarius; Dn. Sebastianus Wilhelmus Meel, Episcopi Herbipolensis Consiliarius intimus; Dn. Iohannes Ernestus, Ducis Bavariae Consiliarius aulicus; Dn. Wolffgangus Conradus a Tumbshirn, Consiliarius aulicus Saxonico-Altenburgensis et Coburgensis; Dn. Augustus Carpzovius, Consiliarius Saxonico-Altenburgensis et Coburgensis; Dn. Iohannes Fromhold, Domus Brandenburgicae Culmbacensis et Onolzbacensis Consiliarius intimus; Dn. Henricus Langenbeck ICtus, Domus Brunsvico-Luneburgicae lineae Cellensis Consiliarius intimus; Dn. Iacobus Lampadius ICtus, lineae Calenbergensis Consiliarius intimus et Procancellarius; nomine

  1. Cantones Helvetiae, wie frühere haben, steht in keinem der beiden Originale.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 433. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_433.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)