Seite:De Zeumer V2 434.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Comitum scamni Wetteraviensis, Dn. Matthaeus Wesenbecius, lCtus et Consiliarius; nomine utriusque scamni Civitatensis, Dn. Marcus Otto, Argentoratensis; Dn. Iohannes Iacobus Wolff, Ratisbonensis; Dn. David Gloxinus. Lubecensis et Dn. Iodocus Christophorus Kress a Kressenstain, Norimbergensis Reipublicae respective Syndici, Senatores, Consiliarii et Advocati, praesens Pacis Instrumentum, manibus sigillisque propriis muniverunt et firmarunt, dictique Ordinum Deputati Principalium suorum ratificationes, formula conventa, termino supra constituto sese extradituros polliciti sunt.

Reliquis Statuum Plenipotentiariis liberum relinquendo, velint an nolint nomina sua subsignare suorumque Principalium ratihabitiones accersere, sed hoc pacto atque lege, ut subscriptione iam nominatorum Deputatorum reliqui Status omnes et singuli, qui subscriptione et ratihabitione supersedent, tam firmiter ad observantiam et manutenentiam eorum, quae in hoc Pacificationis Instrumento continentur, obligati sint, ac si ab ipsis subscriptio fuerit facta et exhibita ratificatio, nec ulla a Directorio Imperii Romani contra subscriptionem a memoratis Deputatis factam recipiatur aut valeat vel protestatio vel contradictio.

Acta sunt haec Osnabrugis Westphalorum die decima (vigesima) quarta mensis Octobris, anno Christi millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo.


Nr. 198. (171). Instrumentum pacis Monasteriense. - 1648, Okt 14/24.
Zitiert IPM. — Nach dem Abdruck des Wiener Originals bei Philippi a.a.O. S. 72 ff. unter Heranziehung des Pariser Originals bei Henri Bast, Les grands traités du regne de Louis XIV (Paris 1893), S. 12 ff. Fortgelassen sind diejenigen Abschnitte, die wörtlich mit IP0 (Nr. 197) übereinstimmen.
INSTRVMENTVM PACIS CAESAREO-GALLICVM.
In Nomine Sacrosanctae et Individuae Trinitatis Amen.

Notum sit universis et singulis, quorum interest, aut quomodolibet interesse potest: Postquam a multis annis orta in Imperio Romano dissidia motusque Civiles eo usque increverunt, ut non modo universam Germaniam, sed et aliquot finitima Regna, potissimum vero Galliam ita involverint, ut diuturnum et acre exinde natum sit bellum, primo quidem inter Serenissimum et Potentissimum Principem ac Dominum, Dn. FERDINANDUM II, Electum Romanorum Imperatorem, Semper Augustum —, inclitae memoriae cum suis foederatis et adhaerentibus ex una: Et Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, Dominum LUDOVICUM XIII, Galliarum et Navarrae Regem Christianissimum, inclitae memoriae eiusque foederatos et adhaerentes ex altera parte. Deinde post eorum e vita decessum, inter Serenissimum et Potentissimum Principem et Dominum, Dominum FERDINANDUM III, Electum Romanorum Imperatorem semper Augustum —, cum suis foederatis et adhaerentibus ex una: Et Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, Dominum LUDOVICUM XIV, Galliarum et Navarrae Regem Christianissimum, eiusque foederatos et adhaerentes ex altera parte, unde multa sanguinis Christiani effusio, cum plurimuum Provinciarum desolatione secuta est: tandem divina bonitate factum esse, ut annitente Serenissimi Republica Veneta, cuius consilia difficillimis Christiani Orbis temporibus publicae saluti et quieti nunquam defuere, utrinque de Pace universali suscepta sit cogitatio, in eumque finem ex mutua partium conventione Hamburgi die vigesima quinta stylo novo vel die decima quinta stylo veteri Decembris, anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo primo inita, constituta sit dies undecima stylo novo vel prima stylo veteri mensis Iulii, anno Domini 1643. congressui Plenipotentiariorum Monasterii et Osnabrugis Westphalorum instituendo. Comparentes igitur statuto tempore et loco utrinque legitime constituti

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 434. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_434.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)