Seite:Heyd RV 60.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

solvere gabellam rippe in … Janua pro mercibus vendendis ad minutum in districtu Janue, videlicet extra civitatem et tres podestacias, dummodo aliquis ipsorum in uno viagio vendere non possit merces nisi usque ad valorem librarum centum monete Janue.

Ad octavum articulum ubi dicitur: „Item quia sepe ipsi Alamani molestantur a collectoribus introytuum comunis Janue“ –

Respondetur, non posse huic articulo assensum prebere propter ordines in jurisditione cabellarum factos, qui nequaquam possunt infringi.

Ad nonum ubi dicitur: „Item quod ipsi Alamani ex forma conventionum possunt navigare“ –

Respondetur, non posse aliud concedi nisi sicut dictum est in responsione secundi articuli, videlicet quod serventur conventiones.

Ad decimum articulum ubi dicitur: „Item quod collectores introytuum non possint intrare in domos ipsorum mercatorum Alamanorum“ –

Respondetur, non posse hoc concedi, quia esset omnino contra leges et ordines comerchiorum et aliarum cabellarum, nec quispiam gaudere hujusmodi privilegio quod petitur.

Ad decimumprimum ubi dicitur: „Item quod ipsi Alamani possint receptari in civitate Janue per quoscumque cives hospites“ –

Respondetur et conceditur prout petitur, nisi esset suspitio pestis.

Ad duodecimum ubi dicitur: „Item quando Alamani, qui ceperint, vel de cetero capientes uxores Januenses sint immunes“ –

Respondetur et conceditur, quod Alamani qui ceperint vel de cetero capiant uxores Januenses, in civitate Janue sint immunes et gaudeant immunitatibus et franchisiis quantum pro oneribus publicis, scilicet avariis, mutuis, impositionibus ac fochagiis[1] comunis Janue, exclusis per expressum


  1. Wohnsteuer, so genannt nach dem Herdfeuer (fuoco).
Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 60. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_60.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)