Seite:Heyd RV 73.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
XIII.
1490, Oktober 2. Privilegienbrief des Herzogs Giovanni Galeazzo Sforza von Mailand zu Gunsten von Onuphrius Huntpiss und Genossen.

Dux Mediolani etc. Ut preces quatenus expediat a nobis exaudiantur Honofrij Ompis, Petri de Rat, Georgij Fruterer et consortum omnium mercatorum Alamanie, qui salvos se fieri cum mercibus suis in dominatu nostro postularunt, harum serie eis et unicuique eorum simul et divisim undecunque veniendi cum mercibus et bonis suis ad omnia ditionis nostre loca, ibique staudi, morandi, abeundi et redeundi pro ipsorum arbitrio damus, concedimus et impartimur tutum liberum et amplum salvumconductum atque fiduciam annum unum proximum valituram, ita quod interim nulla eis et rebus suis molestia quevis inferri possit, cum hoc tamen quod in presenti salvoconductu non intelligimus comprehendi debita que ijdem mercatores in dominio nostro contraxissent vel contraherent, quodque illi pro mercibus et bonis, que hine inde devehere sibi contigerit, debita et consueta vectigalia atque gabellas persolvant; mandantes omnibus et singulis officialibus ac subditis nostris presentibus et futuris, ut has salviconductus litteras firmiter observent et faciant ab omnibus inviolabiliter observari.

Sumis 11. Octobris 1490.

Bartholomeus Calchus.     

Archivio di stato di Milano. Registro Missive e Ducali. Fogli staccati.


XIV.
1492. Der Magistrat Luzern bittet die Herzogin-Mutter Bianca von Savoyen, die Herausgabe von geraubtem Gut an Onuphrius Huntpiss und Konrad Ankenreute zu erzwingen.

Illustrissima excellentissimaque princeps et domina singulariter gratiosa! Evenit pridem ut navis quedam variis

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 73. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_73.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)