Seite:Heyd RV 77.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

erarium vestrum (forte custodie causa) repositum existat, et quamvis id ipsum argentum per servitores dicte Societatis sepius postulatum fuerit et sit, tamen de eo hactenus recuperaverint quicquam, que res in ipsorum damnum et prejuditium (nisi illis sanius consuletur) cessura sit gravissima. Unde apud se constituerunt (haud inconsulte quidem) latorem presentium nostrum concivem, videlicet providum et integrum virum Nicolaum quem volgo Im Steinhuser (?) vocant, insignem mercatorem et ex ipsa societate non minimum, pro venia (si forte casu aliquo erratum foret) coram clementissima Dominatione Vestra impetranda mittere, petentes ut eum Vestre Celsitudini commendaremus. Nos igitur, qui eorum petitionem justam esse et honestam videmus, hominem ipsum, ut is vice totius societatis compos voti reddatur et clementer et pie exaudiatur, Vestre Invictissime Dominationi summopere commendamus, ut cum vestra clementia eum exaudiverit et nostram intelligat commendationem non fuisse volgarem et Vestre Celsitudini pro tanto beneficio quam prius multo plus debere. Ceterum si quid est, in quo per nos eidem celsitudini vestre possit gratificari, id ipsum prompto animo ac hilari obsequio et quam gratissimi offerimus. Valete.

Ex Constantia XIIIo kalendas Julij

Anno etc. MCCCCLXXXXVIIo.

Vestre Inclitissime Dominationis Deditissimi

Pretor et Senatus
Imperialis civitatis Constantie.


A tergo: Illustrissimo Serenissimoque principi Ludovico Marie Sphortie, Vicecomiti et Duci Mediolani, Papie, Anglerieque Comiti ac Janue et Cremone domino, nostro domino gratiosissimo.

Archivio di stato di Milano. Commercio – stati esteri – Germania.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 77. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_77.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)