Seite:Jahrbücher für slawische Literatur, Kunst und Wissenschaft 1 (1843).pdf/410

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
J. P. Jordan: Jahrbücher für slawische Literatur, Kunst und Wissenschaft. Erster Jahrgang

fanum duplex septorum ordo claudebat, e quibus exterior parietibus contextus puniceo culmine tegebatur, interior vero quatuor subnixus postibus parietum loco pensilibus aulaeis nitebat nec quidquam cum exteriore, praeter tectum et pauca laquearia communicabat. Weiter hin beschreibt Saxo XIV, ed. Steph. 325 die Zerstörung des Götzenbildes: Postero die Esbernus ac Suno, iubento rege, simulacrum eversuri, quod sine ferri ministerio convelli nequibat, aulaeis quibus sacellum tegebatur abstractis famulis succidendi officium arripere iussos, attentius monere coeperunt, ut adversum tantae molis ruinam cautius se gererent, ne eius pondere oppressi infesto numini poenas luere putarentur. — Iamque statua extrema tibiarum parte praecisa propinquo parieti supina incedit. Cuius extrahendae gratia Suno ministros ad eiusdem parietis deiectionem hortatus cauere iussit, ne succidendi aviditate pericula sua parum despicerent, neu se labenti statuae per incuriam proterendos obiicerent. Ruinam simulacri non sine fragore humus excepit. Praeterea frequens aedem purpura circumpendebat nitore quidem praedita sed situ tam putris ut tactum ferre non posset. Nec sylvestrium bestiarum inusitata cornua defuere, non minus suapte natura, quam cultu miranda. — Posthac nostri pariter et fanum cremendum et basilicam lignis machiamentorum exaedificandam curabant. Endlich sagt er bei Erzählung, wie die Tempel zu Karenz zerstört worden, XIV, ed. Steph. 627: Insignis hic vicus trium praepollentium fanorum aedificiis erat, ingenuae artis nitore visendis — Maius fanum vestibuli sui medio continebatur, sed ambo parietum loco purpura claudebantur, tecti fastigio solis duntaxat columnis imposito. Itaque ministri direpto vestibuli cultu tandem manus ad interiora fani velamina porrexerunt. Quibus amotis, factum quercu simulacrum, quod Rugiae vithum vocabant — spectandum patebat. Ueber den Tempel Radegasts zu Rethra sagt Adam Bremens. hist. eccles. II, c. 11, vel 65. Lindenbr. pag. 23: Templum ibi constructum est daemonibus magnum. — Civitas ipsa novem portas habet undique lacu profundo inclusa, pons ligneus transitum praebet, per quem tantum sacrificantibus aut responsa petentibus via conceditur. Haec ea significante causa, quod perditas eorum animas, qui idolis serviunt, novies Styx interfusa coercet. Hiermit ist zu vergleichen, was Thietmar vom Tempel des Zuarasici erzählt, Chron. VI, 17, Perz V, 812, 7: Urbs quaedam in pago Riederun, Riedgost nomine, tricornis, ac tres in se continens portas, quam undique sylva, ab incolis intacta et venerabilis circumdat magna. Duae eiusdem portae cunctis introeuntibus patent, tertia, quae[1] orientem respicit et minima est, tramitem ad mare iuxta positum et visu nimis horribile monstrat. In eadem est nil nisi fanum de ligno artificiose compositum, quod pro basibus, diversarum sustentatur cornibus bestiarum. Huius parietes variae deorum dearumque imagines mirifice insculptae, ut cernentibus videtur exterius ornant. Aehnliches berichtet vom Tempel des Triglaw Sefried vita Ottonis II, 4, 105, Acta Sanctor Antw. Jul. 403: Erant autem in civitate stetinensi concinae quatuor, sed una, quae ex his principalis esset, mirabili cultu et artificio constructa fuit, interius et exterius sculpturas habens de parietibus prominentes, imagines hominum et volucrum et bestiarum tam proprio suis habitudinibus expressas ut spirare putarentur ac vivere, quodque rarum dixerim colores imaginum extrinsecus nulla tempestate nivium vel imbrium fuscari vel dilui poterant, id agente industria pictorum.

 Man sieht, Saxo allein spricht sich über die Form des Gebäudes aus, alle übrigen Berichterstatter schweigen davon, und es ist daher nöthig, die einzelnen Stellen dieses Geschichtschreibers einer näheren Beleuchtung zu unterziehen. Die Hauptstelle ist die, in welcher der Tempel zu Arkona geschildert wird, und

  1. Cod. Brus. tertia, quae nulli facile patet, orientem respicit. Die gesperrten Worte, welche bei Perz fehlen, weil die Dresdener Handschrift sie nicht hat, sind, wie schon oben bemerkt worden, des Zusammenhanges wegen nothwendig.
Empfohlene Zitierweise:
J. P. Jordan: Jahrbücher für slawische Literatur, Kunst und Wissenschaft. Erster Jahrgang. Robert Binder, Leipzig 1843, Seite 399. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Jahrb%C3%BCcher_f%C3%BCr_slawische_Literatur,_Kunst_und_Wissenschaft_1_(1843).pdf/410&oldid=- (Version vom 14.2.2021)