Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 010.png

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Legitur Chronici sequentis fragmentum in codice bibliothecae regiae, quae Bruxellis est, membranaceo, saeculo XIII. conscripto, numerisque 14775–76 signato.

Folia codicis, turbato olim per bibliopegam ordine, hunc in modum extant colligata: 1, 2, 6, 4, 5, 3, 8, 7. Quatuor foliis posterioribus Chronicon nostrum continetur.

Codex in catalogo, quem vir clarissimus Marchal digessit, imperfecte notatus a viro praestantissimo Pertz in libro, qui Archivi historici titulum fert, (tom VIII. p. 540) accuratius descriptus est.

Fragmentum inde haustum, utpote a scriptore coaevo, et inter ipsos belli delineati strepitus adornatum non omnino spernendum esse censuerim.

Sententiarum flores hinc inde sparsi, locique ex sacra scriptura inserti clericum vel monachum autorem fuisse coarguunt.

Annum, a quo narrandi initium cepit, ipse in exordio operis indicavit. Scripsisse autem autorem ignotum ante Friderici I. obitum ex verborum tenore conjecerim.

Locus enim quo Friderici strenuitatem praesertim „annis vigentibus" maxime laudandam esse censet autor, si utique sanus est, tunc nonnisi intellectum admittit, si voces annis vigentibus ita interpreteris ac si scripsisset: annis praesentibus.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 10. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_010.png&oldid=- (Version vom 9.11.2018)