Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 014.png

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

antiquus corruptionis spiritum longe lateque diffudisset; specialis tamen Syriam occupaverat, et unde regiones cetere susceperant religionis principium, inde tocius immundicie sumebant exemplum. Hinc igitur dominus terram nativitatis sue, locum passionis sue, in abyssum turpitudinis decidisse conspiciens, hereditatem suam sprevit, et virgam furoris sui, Salahadinum, ad obstinate gentis exterminium debachari permisit. Maluit enim terram sanctam per aliquantum tempus prophanis gentilium ritibus ancillari, quam illos florere diucius, quos ab illicitis nullius honestatis compescebat respectus. Hanc future demolicionis instantiam casus preloquebantur diversi, fames, terre motus, frequens tam lune quam solis defectus. Sed et ventus ille validus, quem de planetarum concursu proventurum astronomici prenuntiaverant, in hujus rei significationem commutatus migravit. Ventus vere validus, qui quatuor mundi cardines concussit, ac orbem totum in seditiones et prelia concitandum premonstravit. Salahadinus igitur, contractis armatorum copiis, Palestinam violenter aggressus, ad miraculum Edesse Mavasaradinum cum septem millibus Turcorum, qui terram sacram depopularentur, premisit. Hic autem cum in partes Tyberiadis processisset, casu sibi obvios magistrum milicie templi, Gerardum nomine de Rideffordia,[1] et magistrum hospitalis Rogerum de Molendinis,[2] illum quidem fugatum, istum vero interfecium inopino marte confecit In quo conflictu cum nostrorum paucissimi ab immenso concluderentur exercitu, insigne quoddam et memoria dignum contigit. Nam quidam templarius, officio miles, natione Turonicus, nomine Jakelinus de Mailliaco,[3] quadam virtutis preeminentia in se omnium provocabat insultus. Ceteris autem commilitonibus, qui quingenti aestimabantur, vel captis[4] vel interfectis, belli tocius impetum solus sustinuit, et pro lege Domini sui athleta gloriosus effulsit. Hic hostium vallatus cuneis, et humano prorsus auxilio destitutus, cum tot milia hinc inde irruentia conspiceret, collegit in vires animum, et unus contra omnes bellum animosus suscepit Virtus ejus ad gratiam hostium

commendanda enituit, ut ei plerique compassi, ipsum ad deditionem affectuosius hortarentur. Quorum monita dissimulans, mori pro


  1. In hoc proelio Kal. Maji anni 1187. commisso Terricus sive Theodoricus adhuc militiae templi praeerat, quo demum exauctorato Gerardus de Rideford anno 1188 magisterium obtinuit. conf. L'Art de vérifier les dates, in 8. V, 346.
  2. Roger de Moulins.
  3. Jacquelin de Maillé.
  4. Cod. habet capitis.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 14. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_014.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)