Seite:Literarischer Verein Stuttgart IX 029.png

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

potentiam dei. Nec sufficit nobis terra ista que est in maritima, sed transibimus voluntate dei et obtinebimus terras vestras universas fortitudine dei. Nam si veneritis, cum toto posse vestro venietis, et presentes eritis cum omni gente vestra, et scimus quod in terra vestra nullus remanebit, qui se defendere possit, nec terram tueri. Et quoniam victoriam nobis Dominus sua fortitudine de vobis donaverit, nichil amplius erit quam ut terras vestras libere capiamus fortitudine sua et voluntate. Adunatio enim legis Christianorum bis venit super nos in Babylone. Una vice apud Damiatam, et altera apud Alexandriam, et erat maritima Jerusalem Christianorum et in terra Damasci, et in terra Sarracenorum in singulis castellis singuli erant domini sibi proficientes. Nostis qualiter Christiani utraque (Fol. 8. vo) vice redierunt, et ad qualem exitum venerunt, et he gentes nostre refecte sunt cum regionibus suis, et Deus adunavit regiones affluentius et coadunavit eas longe lateque in potestate nostra, et Babyloniam cum pertinentiis suis, et terram Damasci et maritimam Jerusalem et terram Gesire et castella sua et terram Roasie cum pertinentiis suis, et per gratiam Domini hoc totum in manibus nostris est, et residuum regum Sarracenorum nostro est imperio. Nam si mandaremus excellentissimis regibus Sarracenorum, non retraherent se a nobis. Et si submoneremus Calephum de Baldach, quem Dominus salvet, veniendi ad nos, de sede excelsi imperii sui assurgeret, et veniret in auxilium excellentie nostre. Et nos obtinuimus per virtutem domini et potentiam Jerusalem et terram ejus, et remanent in manibus Christianorum tres civitates: Tyrus, Tripolis, et Antiochia, et de his non est aliud nisi ut occupentur. Attamen si bellum vultis, et si dominus voluerit, ut sit per voluntatem suam quod totam terram Christianorum adquiramus, obviabimus per virtutem domini, sicut scriptum est in litteris vestris. Verum si nos de bono pacis requisieritis, mandabitis procuratoribus istorum trium locorum predictorum, ut nobis ea sine contradictione assignent, et vobis sanctam crucem reddemus, et liberabimus omnes captivos christianos, qui sunt in tota terra nostra, et habebimus pacem vobiscum, et permittemus vobis ad Sepulchrum unum sacerdotem, et reddemus ahbatias, que solebant esse in tempore paganismi, et bonum eis faciemus, et permittemus venire peregrinos in tota vita nostra, et habebimus vobiscum pacem. Quod si

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Bibliothek des Literarischen Vereins in Stuttgart (Band IX). Stuttgart, 1844, Seite 29. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Literarischer_Verein_Stuttgart_IX_029.png&oldid=- (Version vom 7.1.2019)