Seite:Ludwigs des Bayern Königswahlgesetz Licet iuris vom 6. August 1338.pdf/17

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

et potestatem immediate a solo Deo ab initio processisse et Deum per imperatores et reges mundi iura humano generi tribuisse, ac quod imperator ex sola electione eorum, ad quos pertinet electio[TK 1], verus efficitur imperator nec alicuius alterius eget confirmatione seu approbatione, quoniam in[TK 2] temporalibus superiorem non habet in terris, sed eidem omnes subsunt nationes, et ipse dominus Iesus Christus mandavit, que sunt Dei Deo et que sunt cesaris cesari fore reddenda; quia tamen aliqui[TK 3] avaritie et ambitionis cecitate devicti[TK 4] et nonulli[TK 5] Scripture intelligentiam se[TK 6] habere fatentes, sed divertentes a tramite recti[TK 7] sensus, in quedam iniqua et prava commenta et in assertiones detestabiles prorumpunt[TK 8] contra potestatem et auctoritatem imperialem et iura electorum imperatorum et aliorum principum et imperii fidelium mendaciter[TK 9] et fallaciter asserentes, quod imperialis dignitas et potestas est a papa et quod electus in imperatorem ex[TK 10] electione non est verus imperator nec rex, nisi prius per papam sive per sedem apostolicam confirmetur, approbetur et coronetur[TK 11], et per huiusmodi pravas assertiones et pestifera dogmata hostis antiquus moveat[TK 12] lites, iurgia suscitet[TK 13], contentiones paret[TK 14] et seditiones procuret[TK 15], ideo ad tantum malum evitandum de consilio et assensu[TK 16] electorum et aliorum principum imperii declaramus, quod imperialis dignitas et potestas est immediate a solo Deo, et quod de iure et imperii consuetudine antiquitus approbata est[TK 17], quod postquam[Occam 1] aliquis eligitur in imperatorem sive in regem ab electoribus imperii concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola electione est verus rex et imperator Romanorum censendus et nominandus, et eidem debet ab


  1. ‚electio‘ fehlt C.
  2. Statt ‚in temp. — in terris‘ hat C: ‚in terris quod temporalia non habet superiorem‘
  3. ‚nonnulli‘ C.
  4. ‚ducti‘ C.
  5. So wohl zu bessern; ‚nonnulle‘ A; ‚nullius‘ C.
  6. Statt ‚se h. fatentes‘ hat C: ‚habentes‘.
  7. So A 1. C; ‚recta‘ A 2.
  8. ‚proruperunt‘ A 2; ‚prorumpentes‘ C.
  9. ‚committunt‘ C statt ‚mendaciter‘.
  10. ‚ex electione‘ fehlt C.
  11. ‚coronetur‘ C; ‚corroboretur‘ A.
  12. ‚movet‘ C.
  13. ‚suscitat‘ C.
  14. ‚parit‘ C (deutet auf ‚paret‘ der Vorlage).
  15. ‚procurat‘ C.
  16. ‚consensu‘ C.
  17. ‚est, quod‘ fehlt C
  1. Occams Auszug: Postquam aliquis eligitur in regem Romanorum ab electoribus imperii concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola eleccione est rex Romanorum verus nec indiget approbacione, confirmacione et auctoritate vel consensu sedis apostolice aut alicuius alterius.