[Bl. 5a] Sed locorum illorum non habetur ordo nec series ita diffusa noticia cui
hic extremum per artem datur subsidium. Si vero occurrerit aliquod
nomen proprium vt petrus fingatur sanctus petrus cum claui aut alius
de hoc nomine notus faciens notabilem operacionem cum differenciatore
loci vt sic nominis memorandi fieret inductio Si vero fuerit nomen
appellatiuum vt currus et equus affungeretur differenciatori quod
gereret currum plenum super capite suo et equum super illo quod magni
spectaculi foret. Nam viso aliquo ducenti currum cum equo non sic
fixe aquiesceret menti sicut videre gestantem currum super capite plaustratum
et equum uel equos super illo quod mire accumberet memorie
replicandum. Tercio utatur. Cum autem fuerit uerbum ut scribere fingeretur
aliquis scribens peditus et differenciatoris cuiuscumque in ordine
adhereret operacio ut quod quid scribens scriberet preditus differenciator
notus masticaret dentibus uel aliter sub rara uel ridiculosa operacione
Dum vero dictio fuerit ignota memoranti esset gladium apponeretur
gladius differenciatoris ventri fore incussus dicente comtemplatore Ignotum
ferimus quod nobis cognita formant Solo quippe hoc memorie
ingenio solet quisque habitus in promptu freto locis cum differenciatoribus
suis prima die et vice operacionis quemque alium in decem aut
pluribus partibus superare.
Et super horum exercicio nullius nausietur animus principiantis Nam
principium est potissima pars rei Omnibus in rebus grauis est incepcio
prima Sed magnifica breuem post vsum celere perficientur opera quod
omnis fides inexperti ante practice vsurpacionem considerare nequid philosophus
vsus in multis partibus artis habitum superat.
Mittelalterliches Hausbuch. Bilderhandschrift des 15. Jahrhunderts. Frankfurt am Main 1887, Seite 4 (Edition von Bl. 5a). Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Mittelalterliches_Hausbuch_1887_04.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)